PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 112v

Facsimile

in longitudine propiore quod in quarta est mensis sive in termino lateris quadrati a coniunctione media, erit angulus continens epiciclum maximus qui esse poterit. Et ob hoc maxima secundum visum apparebit diversitas sicut ubi descriptus est epiciclus ST super punctum H, et maxima proportio omnium que precesserunt semidiametri epicicli ad lineam interiacentem centro E et puncto H est hoc hoc] hic K SH ad HE, quia cum SH sit equalis semper, linea EH hec est minima. Deinde redeunte centro epicicli ad longitudinem longiorem in oppositione media non cessant diminui angulus et proportio secundum quantitatem augmentorum sed conversis passibus. Quapropter minuitur secunda diversitas sicut apparebat. Hoc quoque palam quod propter ecentricum non accidit alia diversitas quam diximus, quoniam eius revolutio non est supra centrum Z, sed supra centrum E. Unde singuli motus preter motum diversitatis prime equabiliter equabiliter] corr. ex equaliter fiunt supra circulos concentricos circulo signorum. Nam et centrum Z motu ecentrici circulum parvum describit circa E.

⟨V.4⟩ Maximam quantitatem secunde diversitatis pandere.

Tria ad hoc observanda sunt quantum vicinius vero fieri potest: scilicet ut media distantia Solis et Lune sit quarta circuli, quia tunc centrum epicicli est in longitudine propinquiore ecentrici; et ut Luna distet in epiciclo a longitudine longiore circiter quartam circuli, quia tunc maxima est est] i. m. diversitas que fieri potest unquam; et ut Luna distet ab orizonte per quartam zodiaci, quia tunc diversitas aspectus in sola latitudine est est] sup. lin. (perhaps other hand) et non in longitudine eo quod circulus altitudinis tunc super polos zodiaci transeat. Hoc igitur minuto hore per considerationem instrumenti deprehensus est verus locus Lune, et cognoscendum quantum intersit inter verum locum Lune et locum Lune medium. Nam per hoc patebit maxima quantitas secunde diversitatis. Et ponam ad hoc exemplum observationis Ptolomei.

Observavit itaque locum Solis et locum Lune in secundo anno annorum Antonii in Alexandria in xxvia die mensis Camenut post ortum Solis et ante meridiem v horis et quarta hore equalibus. Et erat secundum quod apparuit per considerationem instrumenti Sol xviii gradibus et medietate et tercia gradus Aquarii sicut secundum computationem esse debuit. Et fuit medium celi in illa hora aput Alexandriam quarta pars Sagittarii. Et erat Luna secundum visum in ix gradibus et duabus terciis gradus Scorpionis, qui erat verus eius locus. Fuit ergo eius elongatio a meridie in Alexandria versus occidentem circiter horam et medietate medietate] medietatem K hore, et ideo non fuit ⟨ei⟩ ei] From K diversitas aspectus sensibilis in longitudine. Et fuit locus Lune secundum cursum ⟨medium⟩ medium] From K longitudinis xviii gradus et xi xi] This should read ‘l,’ but the same mistake is found in at least one early manuscript with Gerard’s translation (BnF 14738). minuta Scorpionis, et fuit eius media distantia a Sole circiter quartam circuli. Et eius distantia in epiciclo a longitudine longiore lxxxvii ⟨gradus⟩ gradus] From K et xix minuta, et propter hoc diversitas maior. Fuit ergo cursus Lune verus minor medio vii gradibus et duabus terciis unius gradus loco v graduum qui ex diversitate prima contingunt. Cuius arcus arcus] i. m. sinus est viii partes que sunt visa quantitas semidiametri epicicli que maxima accidere potest propter secundam diversitatem. Ponit quoque Ptolomeus considerationem Abrachis ex qua eadem quantitas secunde diversitatis prorsus deprehensa est, et fuit locus verus Lune maior medio secundum eandem quantitatem. Nam Luna a longitudine longiore epicicli ccvii ccvii] This should read ‘cclvii.’ gradibus et xlvii minutis distabat.

⟨V.5⟩ Quantitatem distantie duorum centrorum scilicet circuli signorum et ecentrici Lune cognitioni submittere.

] This figure is used also for III.6. In the figure from P, EK should be drawn as a tangent to the lower epicycle, point L is not labeled, and line DL is drawn as a curve. The second, better figure is from K 89. Lineabo ecentricum Lune ABC ABC] ABG K et in eo punctum E centrum orbis signorum, et sit punctum A longitudine longiore longitudine longiore] longitudo longior K ecentrici et punctum G longitudo propior. Quere ergo quantitatem linee ED, que quantitas attenditur respectu semidiametri AE. Et describo supra centrum G epiciclum Lune ZBT. Et protraho lineam ET contingentem epiciclum et semidiametrum GT. Manifestum ergo quod cum linea linea] Luna K fuerit in epiciclo supra punctum T, maior est diversitas que esse poterit. Et est nota ex premissis scilicet vii gradus et due tercie unius gradus, ergo angulus GET notus. Et angulus qui est ad ⟨T⟩ T] From K est rectus; ergo facta EG semidiametro erit proportio EG ad GT nota. Sed GT linea ut supra ostensum est ⟨est⟩ est‌2] From B v partium et xv minutorum respectu partium semidiametri EA. Ergo EG quoque hoc respectu est nota et est xxxix partes partes] sup. lin. (other hand) et xxii minuta. Ergo tota dyametros AG est nota