PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 94r

Facsimile

et puncta sectionum A G. Palam quod anguli ZAD et DAE equales sunt duobus rectis, angulus vero ZDA ZDA] ZAD K equatur angulo DGZ quia arcus maxime declinationis eorum circulorum DZ secat utriusque medietatem per equalia. Quapropter angulus DGZ et angulus DAE simul valent duos rectos. Et quia anguli ad eandem distantiam a puncto equinoctii sunt equales, accidit ut anguli quoque duo eiusdem a puncto tropico distante distante] distantie K -- orientalis dico et occidentalis -- duobus rectis sunt equales. Propter hoc ergo et premissam cognitis angulis orientalibus ab Ariete in Libram et orientales et occidentales in ambabus partibus erunt noti, et hoc est quod proponitur.

⟨II.29⟩ Nota poli altitudine et tropicorum distantia angulum ex concursu orizontis declivis et signorum circuli aput utrumque punctum equinoctii notum eius eius] esse K necesse est. Unde constat quod si differentiam que est inter regionis latitudinem et maximam declinationem cum latitudo maior fuerit a quarta circuli diminuas, vel cum minor fuerit additias, additias] i.e. ‘adicias’ as in K relinquetur angulus sub capite Libre. A quo si quantitatem distantie inter duos tropicos abieceris, residuum erit angulus sub capite Arietis.

] What should be point B appears to be labeled ‘L.’ ABGD meridianus circulus infra quem orientalis medietas orizontis AED et quarta equatoris diei EZ et due quarte orbis signorum EB EG. Et sit punctum scilicet quod est quarte EB punctum autumnale, et quod est quarte EG punctum vernale, et punctum B B] i. m. tropicum hiemale sub terra, et punctum G tropicum estivum. Est ergo arcus GB tropicorum distantia notus, et eius medietas arcus BZ notus. Sitque latitudo regionis TZ maior sive KZ minor nota. Quare propter DT vel DK esse quartam circuli, erit uterque arcuum BD et GD notus. Et quia punctum E est polus meridiani, erit uterque angulus, scilicet BED qui est sub capite Libre et GED qui est sub capite Arietis, ⟨notus⟩ notus] From K quia sunt cum dictis arcubus eiusdem quantitatis.

⟨II.30⟩ Quantitatem anguli ex concidentia orizontis et zodiaci aput quodlibet punctum per notum celi medium et eius declinationem notam investigare. Ratio. Si diametrum diametrum] semidiametrum K multiplices in sinum altitudinis gradus celi medii sub terra vel super terram, et productum dividas per sinum portionis que est inter orizontem et celi medium sub terra vel super