PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 96r

Facsimile

tis A et super caput Cancri H transire portionem circuli altitudinis AHET. AHET] AHEG K Scrutabor ergo quantitatem arcus AH. Est itaque sicut premisimus arcus ZT notus, et arcus HT notus cum H sit principium Cancri, et arcus AZ propter declinationem puncti Z et altitudinem poli notas notus, et arcus ZB quia est complentium complentium] complementum K quare notus. Hiis ergo cognitis vides quod proportio BZ ad BA agregatur agregatur] i.e. ‘aggregatur’ ex duabus, una scilicet que est EH ad EA quartam, et alia que est TZ ad TH -- de sinibus arcuum loquor. Cum ergo ceteri noti sunt, erit et arcus EH notus; ergo et reliquus AH notus.

Regula operationis. Si sinum arcus meridiani deprehensi inter celum medium et orizontem multiplices in sinum arcus circuli signorum deprehensi inter orizontem et punctum circuli signorum ad quod circulus altitudinis deducitur, et productum dividas per sinum arcus circuli signorum intercepta intercepta] intercepti B inter orizontem et celi medium, exibit sinus perfectionis arcus quesiti. Quam Quam] Quem M si a quarta dempseris, relinquitur arcus circuli altitudinis a summitate capitum ad punctum circuli signorum destinatum.

⟨II.36⟩ Quantitatem anguli ex concidentia ex concidentia] corr. ex excidentia circuli altitudinis cum circulo signorum ad quodlibet punctum a celi medio declinans perscrutari.

] The point at the lower right should be labeled D. This figure is used for both II.35 and 36. Resumamus positam figuram secundum habitudinem suam, et describamus super polum puncti H secundum spatium lateris quadrati portionem magni circuli KLM. Quia ergo orbis ABE ABE] AHE K est descriptus supra duos polos ETM et KLM, erit uterque duorum arcuum EM KM quarta circuli. Propter hanc ergo formam per kata disiunctam proportio sinus EH ad sinum EK componitur ex proportione sinus HT ad sinum LT et proportione sinus LM ad sinum MK. Sed quinque horum nota sunt. Relinquitur ergo LM notum; ergo et KL notum residuum quarte; quarte] corr. ex quare ergo angulus LHK cui subtenditur notus. Quapropter et angulus AHT complementum duorum rectorum notus, quod volumus ostendere.

Opus. Longitudinem puncti destinati ab ⟨ascendente vel ab⟩ ascendente…ab‌2] From B occidente de xc minue. Et sinum residui in sinum altitudinis puncti destinati ducito, quodque exierit per sinum longitudinis puncti destinati ab ascendente divide. divide] sup. lin. (perhaps other hand) Et quod fuerit in dyametri dimidium multiplica, indeque collectum per sinum longitudinis puncti destinati a cenit capitum partire. Et quod exierit arcuabis, et arcum de xc minues, et residuum de clxxx. Et erit quantitas quesiti anguli. anguli] corr. ex circuli Ad hunc modum in ceteris punctis et arcus et angulos invenies. Atque hec est notitia omnium angulorum ex circulo altitudinis et orbe signorum quorum scientia necessaria est ad sciendum diversitatem aspectus Lune sine cuius notitia solares eclipses sciri est impossibile.

⟨III⟩⟨Liber III⟩

Comunia Comunia] i.e. ‘communia’ quedam premitenda premitenda] i.e. ‘premittenda’ sunt quia hic modus demonstrationi est aptior.

Perpetuum motum orbicularem esse.

Celestia corpora perpetuo motu et ideo orbiculari esse mobilia. Celestia…mobilia] i. m. (other hand)

Omnem motum celestis corporis simplicem et verum equabilem equabilem] corr. in equalem esse, hoc est super equos angulos in centro motus consistentes et in equales arcus cadentes equalibus fieri temporibus.

Motum Solis vel alterius