PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 123v

Facsimile

Si vero quantitas sumptorum mensium habundaverit, unum in area dierum scribitur scilicet ut unus dies de diebus annorum collectorum minuatur, et hore cum minutis que ad completionem equalis lunationis supersunt suo mensi opponuntur. Et hec quidem tabularum est ratio. Et nota quod dies qui colliguntur ex tabulis mediocres sunt, non differentes, et ad meridiem illius civitatis supra quam constitute sunt tabule.

⟨VI.2⟩ Diversum motum Solis sive Lune ad datam horam excipere.

Huius rei vera notitia est ut eques locum stelle ad principium hore date idest terminum precedentis; eques etiam ad finem ipsius hore date; deinde minorem locum a maiori demas. Nam quod relinquitur est diversus motus stelle ad horam datam. Quod si facilius ad idem et prope verum vis pervenire, sume portionem equatam usque ad horam datam, et per eam disce equationem Lune simplicem. Deinde sume medium motum portionis unius hore, et multiplica hunc motum medium in acceptam equationem, et divide quod provenit per portionem usque ad datam horam. Si ipsa minor fuerit 95 gradibus ubi ubi] scilicet add. K est media longitudo, et si maior fuerit, 95…fuerit‌2] i. m. (perhaps same hand) minue a clxxx. Quod si etiam maior fuerit clxxx et minor cclxv, minue ab ea clxxx. Quod si etiam maior fuerit clxxx‌1…fuerit] i. m. (I think other hand) cclxv ubi verum verum] iterum K est longitudo media epicicli, minue eam de ccclx donec videlicet habeas arcum epicicli ab alterutra parte parte] Perhaps read another ‘ab’ here or this word could be an incorrect addition to the text. longitudine longiore vel propiore. Et per hoc divide id id] sup. lin. (perhaps other hand) quod ex multiplicatione provenerat. Et quod exierit erit equatio ad unam datam horam pertinens, eo quod sicut portio unius hore ad arcum predicto modo sumptum ita pene se habet equatio quesita ad equationem acceptam. Inventam itaque equationem, si portio usque ad datam horam ceciderit inter duas longitudines medias versus longitudinem longiorem, minue de medio cursu unius hore; et si ceciderit versus longitudinem propiorem, adde. Et habebis motum diversum stelle ad datam horam. Et hoc quidem opus Ptolomei est et est propinquus vero quando portio usque ad datam horam citra vel ultra medias longitudines longius terminabitur.

Aliter cum portione usque ad datam horam sume equationem simplicem, deinde ab ipsa portione minue portionem unius hore, que est xxxii minuta et xl secunda. Et cum residua portione sume iterum equationem simplicem quanto verius poteris, et minue equationem minorem de maiori. Et residuum erit equatio pertinens ad datam horam, quam addes vel minues predicta via de medio cursu unius hore.

Quod si hoc tabulare volueris insit insit] ut sit K ingressus in tabulas per portionem per vi et vi augmentatam, ita affinius vero operaberis. Sumes primum equationem primum equationem] iter. but then del. simplicem que debetur portioni vi graduum, et tempus huius motus diligenter attendes, et est quidem xi hore et unum minutum fere. Ad hoc deinde tempus sumes medium motum longitudinis et minues equationem ab eo. Et reliquum cum ipsum alibi servaveris divides per horas accepti temporis que sunt xi et unum minutum, et quod exierit est motus diversus ad unam horam cum portio fuerit vi graduum. Deinde duplicabis portionem ut sit scilicet xii graduum, et cum ea sumes equationem simplicem. Et minues eam a motu medio duplicato, et erit motus equatus, a quo cum ipsum alibi servaveris minues motum equatum quem prius servasti. Et reliquum divides ut prius per horas accepti temporis que sunt xi et unum minutum, in tanto enim tempore parum variatur diversus motus. Et quod exierit erit diversus motus ad unam horam cum portio fuerit vii vii] xii K graduum. Deinde triplicabis portionem et sumes cum ea cum ea] corr. ex eam equationem. Triplicabis etiam motum medium ac tempus acceptum, et operaberis ad ad] del. instar dicti modi donec portio semicirculum compleverit.

Palam autem quod hec quod hec] iter. equatio diversi motus non accipit id quod in motu Lune ex secunda diversitate accrescere potest, eo quod propter coniunctiones et oppositiones veras sit eius investigatio in quibus, ut x proportio proportio] propositio K precedentis libri ostendit, non nisi modica potest esse superfluitas secunde diversitatis. Nam maxima distantia Solis et Lune media non nisi vii graduum fere esse potest.

⟨VI.3⟩ Tempus et locum vere applicationis Solis et Lune prope verum preoccupare.

Hoc siquidem ad verum doctrina omnino non comprehendit eo quod diversi motus Solis et Lune singulis momentis variantur, et hoc neque proportionaliter sibimetipsis neque adinvicem. At tamen duo sunt huius propositi opera, unum Ptolomei et aliquantulum differentius a vero sed facilius, alterum Albategni laboriosius quidem sed