PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Almagesti minor

Paris, BnF, lat. 16657 · 131v

Facsimile

circuli signorum BEC, et latitudo Lune in principio eclipsis EZ cum centrum Lune super punctum D. Palam ergo quod linea ZD que sit equidistans linee BE BE] corr. in E and then corr. in BE continet minuta casus fere, etiam definita, et est DE arcus circuli magni transeuntis super duo centra Lune et umbre in principio principio] corr. ex medio (perhaps other hand) eclipsis. Querimus ergo primum quantitatem anguli DEB qui est in principio eclipsis. Et quia linea ED nota, notam habet proportionem ad EZ notam. Palam quod si ED constituamus semidiametrum lx partium, erit secundum EZ corda mediata notarum partium; quare et arcus qui super eam notus, et ob hoc angulus EDZ notus. et‌2…notus‌2] i. m. (probably other hand) At ipse equalis est angulo BED, quem querimus.

Rursum sit EN latitudo Lune in principio more, et centrum Lune super punctum G. Erit ergo EG linea circuli magni transeuntis super duo centra Lune et umbre in principio more. Itaque angulum GEB in principio more querimus. Et quia linea EG nota est, est enim minor medietate duorum diametrorum quantitate diametri Lune, et ipsa notam habet ad EN proportionem. Ergo EG facta semidiametro circuli erit arcus super EN notus, quare et angulus EGN notus, et ipse est equalis angulo BEG. Eisdem modis noti erunt anguli in fine eclipsis et in principio detectionis posito quod G sit locus detectionis et D locus Lune in fine eclipsis. Nam in medio eclipsis palam quod angulus qui queritur rectus est scilicet cum centrum Lune fuerit super lineam EZK.

Rursum propter solares eclipses sit visa Lune latitudo ZE in principio, et punctum D visus locus Lune, atque ED medietas duorum diametrorum. Palam ergo quod querimus angulum DEB. Atque huius investigatio non est dissimilis priori sive D sit visus locus Lune in principio eclipsis sive in fine. Nam in medio eclipsis qui queritur rectus est.

Propter hos autem angulos ad manum habendos reperies tabulam que intitulatur reflexio sive indivo indivo] inclinatio K tenebrarum in utraque eclipsi. Et intratur in eam per numerum digitorum eclipsis sive solaris sive lunaris. Nam cum digiti eclipsis noti sunt, et latitudo nota est, et per eam anguli noti. Et sunt in eadem tabula quatuor proselides. Una continens numerum digitorum eclipsis quo usque etiam extendi in Luna potest. In secunda vero numeri qui opponuntur continent quantitates angulorum in principio et in fine solaris eclipsis acsi minuta casus essent eadem ante et retro et Luna in longitudine media. In tercia vero quantitates angulorum in principio et fine lunaris laboris acsi minuta casus eque essent ante et post medium eclipsis. In quarta autem sunt quantitates angulorum in principio et fine more acsi minuta more utrobique essent eadem et Luna in longitudine media.

⟨VI.25⟩ Flexus tenebrarum sive in Solis sive in Lune defectu patenter assignare.

] In this figure, the center of the rightmost representation of the moon should have D at its center. Prop[p]ter evidentiam ponemus circulum umbre super centrum super centrum] corr. ex super umbre E, et sit medietas duorum diametrorum ED EC EG ET. Et propter quantitates angulorum assignandas ponimus circulum exteriorem PNQK, et linea circuli signorum PEQ, et P respiciens occidens, Q oriens, F meridiem, N septentrionem. Si ergo contingat Lunam in aliquo notorum temporum eclipsis erit erit] esse M in circulo signorum, verbi gratia in principio eclipsis ut super punctum D tunc quidem ea ingrediente in umbram, flexus tenebrarum in ea respicit gradus gradus] gradum K orientem versus punctum Q, nam arcus transiens super duo centra est ipse orbis signorum. Et si in fine eclipsis Luna fuerit in orbe signorum ut super punctum T Luna quidem exeunte ab umbra, tunc flexus tenebrarum in ea respicit directum gradum occidentem versus punctum P cum linea super duo centra transiens sit ipse orbis signorum. Arcus autem orizontis inter gradum orientem et gradum occidentem et circulum equinoctialem interceptus — quicumque gradus oriens vel occidens fuerit — notus est ex quarta propositione secundi libri. Si ergo locus orizontis ubi oritur Aries sive Libra notus fuerit atque ubi occiderit, occiderit] occidit K omnes orientes estivales et hiemales et omnes occidentes -- hiemales dico et estivales -- noti sunt. Nam estivales orientes vel occidentes sunt loca orizontis in quibus septentrionalia signa oriuntur vel occidunt. Hyemales orientes vel occidentes sunt loca orizontis in quibus septentrionalia septentrionalia] meridionalia M signa oriuntur vel occidunt. Hyemales…occidunt] i. m. (in another hand) Equalis vero oriens vel occasus occasus] occidens K dicitur ubi caput Arietis sive Libre oritur vel occidit.

Quod si Luna in aliquo temporum in orbe signorum non fuerit, invenienda est quantitas anguli in eo tempore, ut verbi gratia in principio eclipsis sit super punctum C. Erit ergo angulus quesitus CEP cuius quantitatem assignare potest arcus PM. Tunc ergo flexus tenebrarum cum ingreditur umbram erit ad partem orientis in partem contrariam latitudinis a gradu oriente distans secundum quantitatem arcus HQ, qui equatur arcui invento PM. Est enim