Numerus autem additionis aut ablationis inspicitur ex uniuscuiusque gradus positione uniuscuiusque aphete. Nam quot fuerint horaria tempora gradus cuiuslibet aphetae, i. m. gradus die quidem existente diurna, nocte vero nocturna, tanta erit perfecta annorum multitudo. Quod totum in oriente ipsis existentibus comreputandum est, et secundum distantie proportionem auferendum, donec ad occidentem ad nihilum perveniat.