PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 4v

Facsimile

cum animalia coeunt ac semina in terram iaciuntur perflantibus futurorum eventorum qualitatem coniectantur. Videmusque omnino ea, que magis sunt universalia, et ex patentioribus configurationibus Solis ac Lune significantur, ab his etiam esse precognita qui non naturaliter sed ex observatione solum ea consideraverunt. Illa quidem, que a a maiore virtute et a simpliciore ordine proveniunt, ab imperitissimis etiam praesciri, corr. ex praesciuntur. The following section is left untranslated: μᾶλλον δὲ καὶ παρʼ ἐνίοις τῶν ἀλόγων ζῴων, ὡς τῶν ὡρῶν καὶ τῶν πνευμάτων τὰς ἐτησίους διαφοράς (τούτων γὰρ ὡς ἐπίπᾶν ὁ ἥλιος αἴτιος); Hübner p. 7, l. 114-116 que vero sic se minus habent, ab his quidem prenoscuntur qui necessitate adducti observationibus assuefacti sunt ut a navigantibus, qui particulares tempestatum ventorumque significationes precognoscunt quecunque magis periodice ex configurationibus Lune et erraticarum stellarum cum Sole efficiuntur. Quoniam tamen neque ipsorum tempora et loca propter inexperientiam haud possunt intelligere, neque erraticarum stellarum circuitiones que et ipse plurimum conducunt, permutare sepius eos contingit a linea veritatis aberrare.