productionem apheticus locus et universalium temporum dominus nec non terminorum dominator significant, eo quod unumquodque temporum familiaritatem habeat in ipsa genitura cum locis, quorum oecodespotiam ab initio susceperint.
Utrum autem accidens bonum sit futurum an per contrarium, ex chronocratorum naturali commixta, que idiotropia bene aut male afficiente deprehenditur, ex familiaritate quoque aut contrarietate ad locum cuius ab initio dominatores sunt effecti.
In quibus autem temporibus apotelesma magis significabitur, ex configurationibus annuorum aut menstruorum signorum cum locis causam efficientibus, et ex stellis in ipsis reditibus cognoscetur et in ortibus Soli ac Lunae ad signa annua et menstrua.
Nam qui se cum locis efficientibus ab ipso geniture principio concorditer habuerint et in reditibus etiam consone cum ipsis erunt figurati bonorum iuxta subiectam speciem operatores