Quod si ceteris sic se habentibus, solus Sol fuerit in signo masculino, Luna vero in feminino, atque alterum luminarium in angulo fuerit positum, duces solum erunt vitae ac necis habentes potestatem. Si vero preter hec neque hi, qui doryphoriam faciunt, in angulis fuerint inventi aut angulis testimonium prebuerint, magni solum erunt et in his constituti dignitatibus que ex parte coronas afferant aut in procurationibus seu exercituum prefecturis vel sacerdotiis, non tamen erunt duces.