Ex signis igitur tropica et equinoctialia universaliter animas efficiunt, magis populares politicarumque rerum et ad multitudinem attinentium studiosas, glorie amatrices ac diis applicitas, ingeniosas, laudabilis motus, inquisitivas, inventivas, bene coniectantes, astrologicas et divinatrices. Bicorporea vero varias, facile mutabiles, difficilis apprehensionis, leves, transmutabiles, pigras, amatricesamoribus deditus, versatiles, licentiosas, penitibiles. Solida autem animas faciunt iustas et ab adulationibus prorsus alienas, stabiles, constantes, intelligentes, patientes, laboriosas, duras, continentes, iniuriarum memores, expeditivas, contentiosas, ambitiosas, seditiosas, avaras, rigidas, immutabiles.
Ex figurationibus autem orientales horoscopationes et ⟨…⟩ καὶ μάλιστα αἱ ἰδιοπροσωπίαι ἐλευθερίους is left untranslated; Hübner p. 251, l. 1176 liberales animas efficiunt et simplices ac pertinaces, fortes, ingeniosas, acutas et nihil intra se ipsas occultantes. Stationes vero matutinae et celi mediationes, animas faciunt cogitativas, stabiles, magnanimas, memorativas, ea que voluerint perficientes, constantes, immutabiles, fortes, infallaces, iudicativas, negociosas, punitivas, et habiles ad studia litterarum. Precedentiae vero et occasus, mutabiles faciunt animas atque etiam instabiles, imbecillas, laborem non sustinentes, passionibus obnoxias, humiles, timidas, ambiguas, hoc est partim meticulosis