fice collocantur, in primo autem altitudinis domini, deinde domini trigoni, post hec domicilii domini successive secundum ordinem signorum. Iis qui binas habuerint oecodespotias seriatim ei prepositis qui unam in eodem signo obtinuerit. Cancer tamen et Leo, que Solis ac Lune sunt domicilia, quoniam termini non tribuuntur luminaribus, maleficis assignatur, eo quod plus in ordine possideant, Cancer quidem Marti, Leo vero Saturno, in quibus familiaris eis ordo conservatur. In quantitate autem terminorum, eo quod nullus secundum duos modos dominis esse inveniatur sive in eodem signo sive in sequentibus usque ad quadripartium, beneficis hoc est Iovi ac Veneri, cuique tribuunt gradus septem, maleficiis vero hoc est Saturno et Marti, cuique gradus quinque, Mercurio cum sit communis gradus sex ad gradus triginta complementum. Si tamen aliqui duas habuerint rationes, Mercurius enim solus cum aliis e in Cancri trigono simul dominator, eo quod Luna ad terminos nequaquam assumatur, adduntur quidem cuilibet sic se habentium sive in eodem signo, sive in sequentibus usque ad quadripartium, gradus unus, quibus puncta adiacebant. Auferuntur tamen hi gradus qui dupplicibus sunt additi a reliquis et simplicibus, ut plurimum autem a Saturno, ac deinde a Iove propter motus eorum tarditatem. Horum autem terminorum expositio talis est.