fuerit aut contraria, et nulla beneficarum acceperit doryphoriam, inutilis eis et damnosa erit parentum possessio. De longitudine autem aut brevitate vitae illorum ab aliis configurationibus est considerandum. In patre quidem, si Iupiter aut Venus cum Sole aut Saturno quocumque modo figurentur, aut si ipse Saturnus consonam habuerit figurationem cum Sole autsive cum eo simul existens, sive de exagono aut trigono cum aspiciens, nam si fortes ambo fuerint, longitudinem paternae vitae coniectare possumus, quod si vero fuerint imbecilles, non similiterita neque tamen brevitatem vite propterea i. m. coniectabimus. Quando autem hoc non affuerit, et Mars super Solem aut super Saturnum elevabitur aut ad ipsos deferetur, aut si rursus Saturnus ipse non fuerit cum Sole consonus, sed sive quadratus sive diameter, et ab angulis ambo declinaverint, morbidos solum parentes facietur. In angulis autem aut epanaphoris existentes, brevis vite et lesionibus affectos: brevis quidem vitae quando in primis duobus angulis fuerint, hoc est in orientali et medioet celium mediante et eorum epanaphoris, lesionibus affectos aut morbidos, quando in reliquis duobus angulis fuerint, hoc est in occidentali et subterraneo aut in eorum epanaphoris. Mars item Solem aspiciens secundum modum quem diximus, subito patres interficiet aut lesiones circa eorum oculos faciet, Saturnum autem aspicens aut febres cum rigore aut lesiones per incisiones et combustiones ipsis affert. i. m. Ipse quoque Saturnus male cum Sole figuratus paternas mortes operatur, morbos etiam et passiones que fiunt ex humorum vexatione. humorum vexatione] corr. ex humidorum turbatione In matre autem, si Iupiter cum Luna et Venere quomodocumque fuerit figuratus aut ipsa Venus consone se habuerit cum Luna, exagona scilicet aut trigona aut simul cum ea existens et ambe fortes fuerint, longevam demonstrat matrem. Quod si Mars Lunam et Venerem aspexerit ad eas delatus