PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 22r

Facsimile

continet simul emergit cum temporibus 22 46′. Ex iisdem vero causis duodecima rursus pars quae Aquarium Ascensio Aquarii i. m. P comprehendit cum aequalibus temporibus 22 46′ simul attolletur, utrumque autem et Leonis et Scorpii Ascensio Leonis et Scorpii i. m. P signum temporibus 37 2′, quae ad duplicatam in recta sphaera ascensionem restant. Cum autem maximus etiam dies horarum aequinoctialium sit 14 30′, minimus autem 9 30′, manifestum est ipsum quoque a Cancro ad Sagitarium semicirculum una ascensurum cum aequinoctialis temporibus 217 30′, a Capricorno autem ad Geminos Ascensio semicirculi a Cancro ad Sagitarium i. m. P semicirculum temporibus 142 30′. Quamobrem uterque quidem qui ex utraque est verni puncti parte zodiaci quadrans simul emerget cum temporibus ex utraque 71 15′, Ascensio quadrantum ex utraque tum verni puncti tum autumnalis parte i. m. P uterque vero qui punctum autumnale u〈t〉rinque urinque P circumstat temporibus 108 45′. Reliquum igitur tum Geminorum, tum Capricorni Ascensio Geminorum et Capricorni i. m. P signum attolletur cum temporibus 29 17′, quae ad quadrantis tempora 71 15′ restant. Reliqu〈u〉m reliqum P item tum Cancri tum Sagitarii Ascensio Cancri et Sagiatrii i. m. P signum temporibus 35 15′, quae ad huius etiam quadrantis tempora 108 45′ reliqua manent. Patet item eadem, quam hic secuti sumus, ratione nobis percipi posse minorum etiam portionum eius qui per medium signo〈r〉um signotum P est circuli συνανατολὰς. Iam vero commodiore et apertiore via ipsas colligere possu-