PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 6v

Facsimile

tis autem orientalis semicirculus BED, et item aequinoctialis semicirculus AEG, cuius australis polus F, et concedatur hybernum solstitiale punctum eius circuli qui per medium signorum est oriri per punctum I, et per puncta F, I describatur FIT maximi circuli quadrans, sed data prius maximi diei magnitudine, proponaturque EI inveniendus horizontis arcus. Cum igitur sphaerae conversio circa aequinoctialis perspiciatur ἀποτελεῖται i. m. P polos, manifestum est I et T puncta eodem tempore in ABGD meridiano fore, tempusque ab ortu I puncti ad coeli, quod supra terram eminet, medium, aequinoctialis circuli arcu TA definiri, tempus vero a coeli, quod sub terra latet, medio, ad ortum, arcu GT contineri. Consequens est autem, ut diei quidem tempus duplum sit eius quod arcu TA, noctis vero tempus duplum sit eius quod GT arcu comprehenditur, quandoquidem omnium circulorum a〈e〉quinoctiali Aquinoctiali i. m. P parallelorum segmenta, et quae super terram extant, et quae sub terra latent, a meridiano in partes aequales seorsim dividuntur, ob eamque causam ET arcus, cum differentiae minimi aut maximi diei ad aequinoctialem sit dimidium, in proposito parallelo unius quidem