in prima quidem decade partium 2 56′, in secunda vero, partium 5 50′, in tertia autem 8 38′, in quarta 11 17′, in quinta 13 42′, in sexta 15 46′, in septima 17 28′, in octava 18 24′, in nona vero ipsarum 18 45′. Quamobrem, cum in sphaera etiam recta peripheria quidem quae ad primam usque decada protenditur simul oriatur cum temporibus 9 10′, quae vero usque ad secundam cum 18 25′, quae usque ad tertiam cum 27 50′, quae usque ad quartam cum 37 30′, quae ad quintam cum 47 28′, quae ad sextam cum 57 44′, quae usque ad septimam cum 68 18′, quae vero ad octavam cum 79 5′, quae vero ad nonam cum totius quadrantis 90 temporibus, patet quod, si a singulis propositarum in sphaera recta ascensionum propriam quantitatem excessus qui secundum EL peripheriam spectatur auferamus, eorundem arcuum in proposito climate ascensiones habebimus. Atque peripheria quidem quae ad primam porrigitur decada una emerget cum reliquis temporibus 6 14′, quae vero ad secundam cum 12 35′, quae ad tertiam cum 19 12′, quae ad quartam cum 26 13′, quae ad quintam cum 33 46′, quae ad sextam cum 41 58′, quae ad septimam cum 50 50′, quae ad octavam cum 60 41′, quae vero ad nonam, hoc est totum quadrantem, cum temporibus 71 15′ collectis ex
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 25v