St〈ephanus〉 Gra〈c〉ilis Gratilis P lectori ingenuo suo.
Accipe igitur, candide lector, hanc menstrui sane laboris lucubratiunculam, quae tantam, me hercule, eruditissimi huius saeculi lucem ferre posse non videbatur, nisi quam verebar culpam libenter praestaret Ioan〈nes〉 Magnenius noster. Etenim is quod bonum, faustum, foelixque precatus partum vel immaturum in communem studiosorum gratiam ut ederem non suasit modo, sed etiam impulit. Verum, ut quae vel Graecorum codicum, qui non satis emaculati circunferuntur, vitio, vel eorum qui libellum et figuras descripserunt imprudentia, vel typographorum denique incuria exciderunt, ea fraudi nobis ne sint, notatos cursim errores hic adscribendos censui, tametsi non dubito quin, si quis perspicacior singula scrutetur curiosius, mendi etiam nonnihil in numerorum praesertim notis forte deprehendat, sed idem caveat, moneo, ne quibusvis rectarum subtensarum et obliquitatis zodiaci canonibus fretus quicquam temere mutandum decernat. Vale.