cum horizonte efficit, hoc est qui sub DEI continetur, dabitur etiam totus qui sub AEI angulus. Quod erat demonstrandum. Haec igitur quum ita se habeant, manifestum est, Usus lemmatii 2 i. m. P si eorum tantum signorum quae ab initio Cancri ad Capricorni initium eos solum angulos et peripherias quae meridianum antecedunt in qualibet inclinatione colligamus, una quoque demonstratum iri ipsorum et angulos et peripherias quae meridianum sequuntur, reliquorum Usus Lemmatii 1 i. m. P autem signorum et angulos et peripherias quae meridianum tum antecedunt tum sequuntur. Ut autem in quolibet situ ad haec quoque pateat aditus, exempli rursus causa demonstrationem unico theoremate afferemus, Theorema ad propositas orientales peripherias in praedicto semicirculo investigandas i. m. P quae ad genus universum manet, supposito in eadem inclinatione, ubi aquilonaris polus supra horizontem partibus 36 eminet, Cancri initio, quod verbi gratia versus ortum una aequinoctiali hora distet a meridiano, quo certe situ Geminorum partes 16 12′ in proposito parallelo meridianum traiiciunt, oriuntur autem Virginis partes 17 37′. Sit autem meridianus circulus ABGD, et horizontis quidem semicirculus BED, zodiaci vero FITC ita ut punctum quidem
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 44v