PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)

London, Guilielmus Jones, 1620 · 4

Facsimile

ubi oportet, rursusque connectemus eos, qui illic hoc modo assignantur, ut sic eorum ad zodiaci partes et principia fiat determinatio idque propter supputandi commoditatem, ut hinc quid singulis conversionibus proprium (etiamsi ad eadem plures referantur) appareat.

Quod vero ad positiones attinet et ordines eorum circulorum, qui motuum inaequalitatem efficiunt, simplicioribus abutemur ductibus, quo compendiosior sit instrumentum fabrica, etiamsi parva aliqua subsequatur differentia. Denique motus in praesentia ipsis circulis tribuemus tanquam liberis ab iis quae ipsos continent sphaeris, ut sic illos nudis et quasi in aperto positis hypothesium fulciamus machinis.