Morbi autem accidere consueverunt, quando in predictis statibus configurate fuerint maleficae, contrario tamen modo, hoc est vespertinae cum Sole, cum Luna vero matitunae. Universaliter autem Saturnus ventres habentes frigidos natos efficit et multo phlegmate abundantes, m reumaticos, macilentos, morbidos, ictericos, dysentericos, tussientes ⟨…⟩, ἀναφορικοὺς (from ἀναφορικός: bringing up blood, phlegm) is left untranslated; Hübner pp. 243-244, l. 1092-1093 colicos, elephantico morbo affectos, mulieres autem cum his omnibus vulvae affectionibus laborantes. Mars vero sanguinem facit expuentes, melancholicos, pneumonicos, scabisos, eos quoque qui ex incisionibus et combustionibus in locis absconditis continue vexantur fistularum causa et hemorroidarum et condylomatum