Temporaque et inerraticarum significationes †fi† Lune quoque figurationes preco†…† plurimi fatentur precognoscere multamque adhibentutuntur providentia ut ab eis custodiantur curam semper habentes, ad estatem quidem eorum, que possunt frigefacere; ad hiemem vero eorum que possunt calefacere, suasque naturas ad id quod magis est temperatum prius omnino preparant ad securitatem; quoque temporum et navigationum inerraticarum stellarum significationes observantes, ad initia etiam coituum animalium et plantationum Lune figurationes secundum impletionem eius luminum, et nemo unquam talia reprehendit neque ut impossibilia neque ut inutilia reprehendit. In particularibus autem ex reliquarum concretionum proprietatibus, velut frigorum et calorum magis aut minus se habentium et propriae uniuscuiusque horum commixtionis, neque prognosticationem esse possibilem quidam arbitrantur neque multa posse observari; cum tamen sit omnino manifestum quod †fi† ad universales calores si nos prius frigefecerimus minus estuabimus, et quod potest similiter effici ad ea, que privatim talem commixtionem ad caloris augent excessum.