⟨II.13⟩ Cap. XIII. De particulari consideratione aeris statuum
His autem sic praeexpositis particulares significationum doctrinae hunc habent modum. Prima quidem est ea doctrina, que universalius circa anni quadras versatur, iuxta quam observare, ut diximus, oportebit synodos aut plenilunia quae proxime circa tropica et equinoctialia puncta facta sunt et secundum copulationem sive synodicam sive plenilunarem in unoquoque quesitorum climatum angulos ut in genituris disponere. Oecodespotas deinde synodici aut plenilunaris loci et anguli eum sequentis, secundum modum de eclipsibus in superioribus a nobis demonstratum assumere atque ita quidem id quod universale est ex quadrarum proprietate inspicere, corr. ex inspicietur id vero quod magis est aut minus intensionum et remissionum ex dominantium natura capientes qualis videlicet qualitatis et qualium statuum motores sunt.