PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 51r

Facsimile

res partes masculescunt, posteriores vero feminescunt, eamobrem accidit his gentibus ut erga mulieres non sint zelotypi earumque concubitusvenerem contemnant, sed ad masculorum concubitus sint propensiores atque hac in re magis zelotypi, ipsisque qui patiuntur neque id turpe existimatur neque re vera hac de causa ignavi mollesque redduntur ⟨…⟩, ἕνεκεν τοῦ μὴ παθητικῶς διατίθεσθαι is left untranslated; Hübner p. 100, l. 213 animas autem conservant viriles, sociabiles, fidas, domesticorumque amatrices ac beneficas. Harum quoque regionum Britannia quidem et Galatia et Germania et Bastarnia cum Ariete magis habent familiaritatem et cum Marte; unde qui eas inhabitant ferociores ut plurimum sunt et pertinaces ac bestiales. Italia vero et Gallia et Apulia et Sicilia cum Leone et Sole quapropter imperiosi magis hi sunt et benefici ac sociabiles. TyrrheniaEthruria preterea et Celtica et Hispania, cum Sagittario et Iove; qua ex re amatores libertatis sunt et simplices nitorisque ⟨…⟩. nothing from the Greek text seems to be missing Partes autem orbis, i. m. que in hoc sunt quadripartio in eius medio figuratae, Thracia videlicet et Macedonia, Illyria, Hellas, Achaia et Creta, Cyclades etiam insulae et maritima Minoris Asiae ac Cyprus ad Notapelioten positae totius quadripartii, familiaritatem assumunt positae totius quadripartii quod constat ex Tauro, Virgine et Capricorno ac habentque simul oecodespotas Venerem, Saturnum et Mercurium. Unde qui regiones illas inhabitant configurati magis provenerunt et corporibus animisque temperati; qui et ipsi imperiosi etiam sunt ac generosi et insubiugabiles Saturnumpropter Martem; libertatis autem amatores et suis legibus viventes ac popularis, fautores i. m. principatus propter Iovem; musicam diligunt ac discendi