ad precedentia gradibus 32. Quoniam igitur rursus sex horis temporalibus distat a meridie initium Arietis versus occidentem, si in superius dicta horaria tempora 17 eas multiplicaverimus, habebimus equinoctialia tempora 102, quibus distabit a meridie initium Geminorum, quando fuerit in occidente. Distabat autem secundum primam positionem versus eadem temporibus 32; in temporibus igitur super terram 32 ad occidens ascendit, in quibus quidem descendit Aries et Taurus et ascendunt eis opposita dodecatemoria, Libra et Scorpius. Supponatur igitur in nullo esse angulorum initium Arietis, distet autem, verbi gratia, ad procedentia meridiei p tribus horis temporalibus, ut Tauri gradus 18 celum mediet, distetque secundum primam positionem initium Geminorum a meridiano supra terram ad sequentia temporibus equinoctialibus 13. Si igitur rursus 17 tempora in tres horas multiplicaverimus, distabit quidem iuxta secundam positionem initium Geminorum a meridie ad precedentia temporibus 51, omnia autem tempora faciet 64. Fecerat autem per eandem deductionem, quando quidem erat quidem in occidente apheticus locus, tempora 46, quando autem in medio celi, tempora 57. Quando vero in occidente tempora 70. Differt igitur numerus temporum qui est secundum positionem inter medium celi et occidentem ab unoquoque aliorum; fuit enim temporum 64 proxime; differt autem secundum proportionem excessus trium horarum, quoniam predictus excessus in aliis quartis secundum angulos 12 temporum erat proxime, in distantia autem trium horarum temporum sex. Quoniam autem et in omnibus eadem fere proportio conservatur, possibile erit secundum hunc modum simplicius uti methodo. Rursus oriente quidem gradu precedenti, ascensionibus quae sunt usque ad sequentem simul utemur, celum autem medium tenente, ascensionibus in recta sphera, in occidente vero posito descensionibus. Quando autem inter