PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 54r

Facsimile

Tertii vero quadripartii, quod est ad partem septentrionalem Asiae Maioris alie quidem partes que continent Hyrcaniam, Armeniam, Mantianam, Bactrianam, Casperiam, Sericam, Sauromaticam, Oxianam, Sogdianam et que ad Borrapelioten sunt posita totius orbis, familiaritatem habent cum trigono Borrapeliotico, Geminis, Libra et Aquario cuius oecodespotiam iure Saturnus obtinet et Iupiter in orientalibus figurationibus. Quamobrem qui has habent regiones Iovem ac Solem colunt. Sunt autem ditiores ac multoetiam auro abundantes et in victu nitidi ac boneque conversationis, sapientes quoque et magi quo ad res divinas quo ad mores vero iusti ac liberi magno item animo ac generoso, pravorumque osores, benevoli admodum, paratique mortem pro domesticis oppetere equi et honesti gratia. Quo ad usus venereos honesti sunt ac mundi, vestitu utuntur sumptuoso, gratificatores sunt ac magna sapientes; que quidem Saturni et Iovis orientalis figuratio ut plurimum operatur. Atque ex his rursus gentibus qui Hyrcaniam et Armeniam et Mantianam incolunt magis familiaritatem habent cum Geminis et Mercurio; quapropter mobiliores precipue sunt et subdoli. Qui vero Bactrianam, Casperiam et Sericam inhabitant, cum Libra et Venere familiaritatem; potius habent unde qui has obtinent regiones ditissimi sunt ac et musicae amatores delicateque viventes. Qui autem Sauromaticam, Oxianam et Sogdianam obtinent,