PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 132v

Facsimile

Per contrarium vero solis luminaribus secundum dictam figurationem in signis femininis constitutis, mulieres a propriain rebus naturalibus excedent, viri autem in rebus preter naturam quo ad molliciem et animae effeminationem. Quod si Venus fuerit feminescens, mulieres quidem ad res venereas procliviores erunt et adultere que et lasciveque efficiuntur ut secundum naturam subagitentur †…† omni tempore et a quocunque subigantur, corr. ex. subagitentur adeo ut a nullo actu venereo generaliter abstineant, sive turpis ille sit sive contra legum sanctiones, viri autem molles et audaces fiunt ad concubitus preter naturam, muliebria quidem patientes ob occultate tamen et latenter. Si vero Mars fuerit feminescens, per contrarium et cum impudenti quadam libertate predicta secundum utranque speciem exercentoperantur meretricia opera promiscue et opprobriose turpissimeque exercentes, donec maledictis convitiisque notentur ac ob eiusce turpitudinis consuetudinem iniuriis afficiantur. Conferunt autem figurationes quidem orientales et matutine Martis ac Veneris ad id quod magis est virile ac publicum, occidentales vero et vespertinae ad id quod magis est effeminatum ac repressum. Similiter autem et Saturnus cum eis simul constitus, ad id facit quod est magis impudicum et impurum ac opprobiosum, unicuique predictorum aptum est cooperari, Iupiter vero ad id quod est magis honestum et cautum et verecundum, at vero Mercurius ad id quod est magis publicum et affectionum ipsarum concitativum ac multorum ac multimodum.