in his, que ad ipsam genituram pertinent tractabimus. Obser Observare quoque oportebit in interdiu quidem Solem maxime ac Venerem, de nocte vero Saturnum et Lunam.
De cetero autem in particularibus operationibus congruum esterit et consequens patris aut matris locum, qui factionis sit tanquam horoscopum constituere, ac reliqua sicut in ipsorum parentum genitura considerare secundum act activas et accidentales modos universalium specierum magis universalium quos in sequentibus demonstrabimus.
Convenit quoque et hic et in aliis omnibus commixtionis modum meminisse et considerare si non unius speciei sed diverse aut contrariorum effective fuerint stelle que dominatus quesitorum locorum sint sortitae, que nam illarum ex prerogativis iuxta potestatem circa unamquanque accidentibus plures calculos habere inveniatur ad apotelesmatum predominantum ut aut istorum naturis consequentem faciamus considerationem, aut si calculi equales fuerint quando simul fuerint qui predominantur,