obtinebat gradus Capricorni 22 20′, quot et Mercurii stella, medius autem Sol 18 10′ gradus Aquarii. Aquarii] post corr. G Erat enim tempus 486 annorum a a] add. s. l. G Nabonassaro Chiac secundum Egyptios 17 sequente 18 in mane. Fuit ergo maxima matutina a medio motu distantia graduum 25 50′.
Huic equalem exacte maximam vespertinam distantiam in observationibus que ad nos pervenerunt non invenimus. Per duas autem equales proxime hoc modo equalem computavimus.
Nam eodem 23 anno secundum Dionisium Thauronis die quarto vesperi distabat ad successionem Mercurius a linea cornuum Tauri per tres lunas, videbaturque pertransiens habiturus distantiam a communi a communi] A communi. Communem appellat stellam fixam que est in cornu Tauri et in extremitate dexteri pedis Aurige add. marg. G ad meridiem maiorem quam trium lunarum, ut rursus secundum principia nostra 23 40′ gradus Tauri obtineret, et erat tempus annorum rursus a Nobonassaro 486 Phamenoth secundum Egyptios 30 sequente prima Pharmothy vesperi, quando medius Sol obtinebat 29 30′ Arietis. Fuit ergo maxima a medio motu vespertina distantia graduum 24 10′.
Anno autem 28 secundum Dionisium Geminionis 7o vesperi per rectam lineam erat maxime ad capita Geminorum, in meridie autem distabat ab australi tertia lunari parte minus quam duplum illius quo capita inter se distant. Rursus igitur Mercurii tunc stella secundum principia nostra 29 20′ Geminorum gradus obtinebat, et est tempus annorum 491 a Nabonassaro Pharmothy secundum Egyptios die 5 sequente sexto, quando Sol medius in 2 50′ Geminorum gradibus erat. Fuit ergo hec quoque distantia graduum 26 30′.
Quoniam igitur, cum medius motus esset in 29 30′ graduum Arietis, maxima distantia fuit graduum 24 10′, cum vero esset in Geminorum gradibus 2 50′, tunc distantia fuit graduum 26 30′, eratque matutina cuius coniugatam 25 50′ graduum querebamus, invenimus ubi, existente medio motu vespertina distantia graduum 25 50′, erit per excessum duarum observationum quas modo subiecimus. Colligitur enim mediorum quidem motuum excessus graduum 33 20′, maximarum vero distantiarum graduum 2 20′, ita uni gradui et sexagesimis 40 quibus 24 10′ gradus exceduntur a 25 50′ gradibus 24 proxime gradus congruunt. Quos si 29 30′ gradibus Arietis addiderimus, habebimus medium motum in quo maxima distantia vespertina equaliter sicut matutina colligetur graduum 25 50′ in 23 30 gradibus Tauri, et est punctum inter 18 10′ gradus Aquarii et 23 30′ Tauri in 5 50′ gradibus Ar〈i〉etis. Arietis] Aretis A
Anno rursus 24 secundum Dionisium Leonionis die 28 vesperi vesperi] post corr. G precedebat Spicam Mercurius, ut Hipparcus computavit, paulo plus quam per tres gradus, ut secundum principia nostra