PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 63r

Facsimile

do quoque comprehenditur.

Sed iam tempore quo inequalitas restituitur sic deffinito, cum rursus distantias mensium similes quibus exquisite in omnibus et magitudinibus et temporibus observationum eclipses extreme continebatur Hipparchus apposuerit in quibus eclipsibus nulla differentia penes inequalitatem fiebat, ut hac ratione latitudinis quoque motus restitutus videretur, hanc quoque restitutionem absolvi demonstrat in mensibus quidem 5458, revolutionibus vero latitudinariis 5923.

Ac modus quidem quo ad inventionem harum rerum prisci usi sunt huiusmodi erat. Quod vero neque simplex neque intellectu facilis, sed magna diligentique indigens consideratione, sic profecto videbimus. Nam si dederimus equalia distantiarum tempora exacte inveniri, primum nihil hoc prodest, nisi vel nullam Sol quoque inequalitatis differentiam vel eandem in utraque distantia faciat. Nam nisi hoc accidat, sed nonnulla penes inequalitatem eius differentia fiat, nec ipse in temporibus equalibus nec Luna equales fecisse circuitus videbitur. Nam si verbi gratia utraque distantiarum que comparantur mediam anni partem post integra equaliaque annua tempora superaccipiat, et Sol in hoc tempore progressus in prima quidem distantia a medio transitu Piscium fuerit, in secunda vero a medio transitu Virginis, in prima quidem Solis locus erit minus quam in semicirculo gradibus 4 45′ proxime, in secunda vero plus quam in semicirculo eisdem gradibus, ut Luna quoque in temporibus equalibus post integras restitutiones in prima quidem distantia 175 15′ gradus obtineat, in secunda vero 184 45′. Oportere igitur primum asserimus ut hoc distantie habeant quod in Sole accidit, ut videlicet vel integre revolutiones suas absolvat, vel in altera distantia maximam in altera minimam longitudinem attingat, vel ab eadem portione utraque distantia incipiat, vel equaliter utrinque aut a maxima aut a minima longitudine distet, ita ut in eclipsi priore ab altera distantia et in posteriore ab altera equaliter distet. Sic enim solum vel nulla vel eadem penes inequalitatem eius in utraque distantia erit differentia. Quare circumferentie quoque partes quas progressus comprehendit equales erunt vel inter se solum vel inter se et equalibus.

Deinde putamus etiam oportere simili attentione Lune cursus considerare. Nam nisi hoc discernatur accidere poterit ut sepius ipsa quoque Luna equalibus in temporibus equales secundum longitudinem arcus optineat, nondum eius inequalitate restituta, quod accidet sive in utraque