est in duo equalia semper dividitur et Solis revolutio que in ipso fit equinoctium ubique ad sensum facit), altera qua stellarum sphere contra predictum motum in aliis quam in polis prime circumductionis progressus faciunt quosdam.
Hec ita se habere supponimus, quia ex quotidiano quidem aspectu universa simpliciter celestia in uniformibus et equidistantibus equinoctiali circulo locis ipsis oculis ortus mediique celi ascensus et tandem occasus facere cernuntur, que res ipsius primi motus proprium est. Ex frequentiori autem observatione atque continua cetere omnes stelle eas distantias quas inter se habent conservare videntur et proprietates suas quas habent ad loca primi motus propria eodem modo maxime, Solem autem atque Lunam erraticasque stellas progressiones facere quasdam cernimus, etsi varias atque inter se inequales omnes, tamen universaliter ad ortus relictasque partes a servantibus easdem distantias stellis et ab una quasi sphera circumductis. Si ergo huiusmodi erraticarum progressus stellarum in equidistantibus ab equinoctiali circulis fieret, idest circa eos polos a quibus prima efficitur circumductio, satis recte putare quispiam posset unam eandemque omnium esse circumvolutiom que primam sequeretur.
Credibile nanque videretur progressum earum non propter oppositum motum, sed quoniam relinquerentur fieri. Nunc vero simul cum progressibus ad ortum ad septentrionem etiam vel meridiem accedunt, ita ut ne quantitas quidem huius accessus equalis conspiciatur, ut hoc accidens per pulsiones quasdam in ipsis fieri videatur, quoniam quantum ad hanc existimationem inequaliter fit, quamvis ordinate quod ab obliquo ad equinoctialem circulo efficitur. Unde is circulus unus atque idem et erraticarum proprius esse comprehenditur, quamvis quasi exquisitius a motu Solis describitur, in quo semper et Luna et erratice quinque versantur, nec minimum ab interciso per ipsum ad utranque partem accessu excidant. Verum quoniam maximus hic circulus esse cognoscitur, —nam et in equinoctiali et borealior et australior ipso Sol fit—, et in uno eodemque illo, ut diximus, erraticarum omnium progressus ad ortum sunt, necesse fuit alterum ab universali motu hunc constituere qui circa polos obliqui circuli sic intellecti et contra primum motum moveretur. Si ergo describi per utrosque predictorum circulorum polos maximum circulum intellexerimus necessario utrunque illorum, equinoctialem dico atque obliquum, in duo equalia et ad rectos secabit,