Quare qualium est AL que rectum subtendit 120 talium etiam BL erit 10 23′ et BAL angulus additionis subtractionisque secundum longitudinem talium 9 56′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360 talium 4 58′. Rursus quoniam qualium est AL linea 53 13′, talium etiam TL, cum sit equalis linee BC est 2 41′, et quadrata istarum simul faciunt quadratum linee AT, habebimus huius quoque longitudinem 53 17′ earundem. Quare qualium est AT que rectum subtendit 120, talium TL quoque erit 6 3′, et TAL angulus remotionis secundum latitudinem talium 5 46′, qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 2 53′, quos etiam gradus in quarto eiusdem tabule ordine ad numerum graduum 135 apponemus.
Verum ut collationem etiam additionis subtractionisque secundum longitudinem in declinatione minoris distantie faciamus, describatur rursus figura in qua nulla sit declinatio. Et quoniam, qualium est AG huius distantie linea 57 40′, talium utraque linearum GC et CT supponitur 4 36′, et reliqua AC 53 4′ earundem, et quadratum suum cum quadrato linee CT facit quadratum linee AT, habebimus etiam longitudinem huius partium 53 16′. Quare qualium est AT que rectum subtendit 120, talium etiam CT erit 10 22′ et TAC angulus additionis subtractionisque secundum longitudinem talium 9 54′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 4 57′. Sed demonstratus fuit 4 58′ eorundem in declinationibus fuisse, additio igitur subtractiove secundum longitudinem una sexagesima propter utrasque declinationes subaucta est.
Describatur rursus figura declinationum demonstratas in stella Iovis continens proportiones, ut qualium est semidiameter epicycli 11 30′, talium utraque linearum GC et CT colligatur 8 8′. Quoniam ergo AGE angulus declinationis epicycli talium supponitur 2 30′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 5, erit etiam arcus linee EM talium 5 qualium est circulus qui rectangulo GCM circumscribitur 360, arcus vero linee GM 175 ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue CM quidem talium erit 5 14′, qualium GC que rectum subtendit 120, et GM 119 53′. Quare qualium est GC linea 8 8′ et AG linea longitudinis que in principio Libre fit 62 30′, talium etiam CM erit 0 21′ et GM 8 8′ similiter, et reliqua MA 54 22′, et propterea etiam AC que rectum