PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 47r

Facsimile

mane oportuisset, ita quarta rursus diei parte discrepavit, quod ad antecedentem observationem sequebatur: Post annum vero unum videlicet in xxxiiio quarta intercalarium die in mane, quod erat consequens ei observationi que illam antecedebat Post … antecedebat] add. s. l. G et post tres annos 36o anno quarto intercalarium die die] corr. ex diem G vesperi, cum in media nocte oportuisset, ita quarta solummodo parte discrepavit.

Post hec verna etiam equinoctia simili diligentia observata exponit. In 30o quidem et secundo anno tertie secundum Calippum periodi 27o die Mechir in mane armilla, inquit, que in Alexandria est circa quintam horam equaliter ex utraque fuit parte illuminata, ut istud etiam equinoctium differenter observatum v horis proxime differat. Sequentia quoque, ait, usque ad trigesimum septimum annum quarte partis additioni convenisse, et post xi annos anno quadragesimo tertio tertio] corr. ex quarto A Mechir vigesima nona post mediam noctem ad quam trigesima sequebatur vernale asserit equinoctium fuisse, quod tum observationi trigesimi secundi anni conveniebat, tum ceteris quoque observationibus que inde usque ad quinquagesimum annum secute sunt. Factum enim prima Famenoth die in occasu Solis equinoctium fuit post unum diem cum dimidio et quartam proxime quam in quadragesimo tertio anno, quod intermediis septem annis proportionaliter convenit, nec ergo in his observationibus magna differentia facta est, cum tamen posset non solum in tropicis observationibus verum etiam in equinoctialibus error aliquis accidere usque ad quartam unius diei partem. Nam si ter millesima et sexcentesima solum particula circuli qui per polos equinoctialis describitur situs aut divisio instrumentorum ab exacta ratione diversificabitur, hanc secundum latitudinem accessum Sol iuxta equinoctiales proportiones quarta parte gradus unius in obliquo circulo secundum longitudinem motus adequat, ut discrepantia usque ad quartam proxime diei unius fiat. Preterea maior error accidere potest, quando per instrumenta fiunt observationes que non in observationum ipsarum tempore exquisite posita sunt, sed iam olim a certo principio sic constituta, ut ad longum tempus firma permaneant. Solet enim fieri longitudine temporis oculta instrumentorum huiusmodi commotio, ut in armillis eneis apud nos in palestra que videntur equinoctialis circuli superficie positionem habere perspicere quispiam poterit. Adeo enim diligenter nobis observantibus situs earum lapsus esse videtur et maxime maioris atque vetustioris, ut non nunquam etiam bis in eisdem equinoctiis cave superficies ipsarum iluminate sint.

Sed talium nihil etiam Hipartus