PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 104

Facsimile

ius quoddam est ac dominium, tum vehementius suae constitutionis pestem infligunt. Ut plurimum autem universalibus malis potissimum corripiuntur ii, in quorum genituris praecipua loca nempe luminum et cardinum, eadem sunt cum illis, a quibus universalium eventuum causae proficiscuntur, id est eclipticis ipsis aut his oppositis. Sed periculosum in primis et inevitabile est, si ipsae eclipticorum locorum partes aut oppositae coinciderint cum gradibus alterutrius luminum, quos geniturae tempore possederunt.

⟨II.9⟩ De coloribus in eclipsibus, cometis et aliis huiusmodi

Observandi sunt in universalibus considerationibus colores in deliquiis, cum ipsorum luminum tum eorum, qui iuxta fiunt et existunt, ut virgarum, arearum et quae alia sunt huiusmodi. Si enim nigra apparuerint, aut sublivida, ea quae de Saturni natura exposuimus,