PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 222

Facsimile

dinem cum patribus aut patruis aut vitricis minantur. At si congressus hi configurationes, que non cognata atque convenientia signa, sed feminea occuparint, incendent in natis immoderatas turpissimarum libidinum flammas, et pronos paratosque ad quemvis concubitum sine discrimine, sive agant ipsi sive patiantur, efficient, in certis vero figuris etiam flagitiose obscoenos ac foedos, ut in anterioribus et posterioribus Arietis, prope Succulas, in posterioribus Leonis, in facie Capricorni. Porro si hoc positu aut in horoscopo fulserint aut in coeli fastigio eminuerint, fiet ut autores ipsi sua quae perpetrant, flagitia proferant et suis celebrent sermonibus; in extremis duobus hoc modo collocati cardinibus, occiduo nimirum et infimo, spadonum et eunuchorum causa erunt vel sterilitatem inducent, virgaeve meatus obturabunt; Mars ubi accesserit, genitalia viris amputabit, ex femellis, quas τριβάδας vocant, efficiet. Omnino, quam ad venerea affecti