PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 86

Facsimile

bus et mulier mulieribus imperet, et idem in successionibus servetur. Sunt autem valde calidi et proni ad mulierum concubitum, raptores coniugum et in multis locis reges primum concumbunt cum novis nuptis, alicubi communes sunt multorum coniuges. Et viri muliebrem ornatum amant quia Venus eis praeest, audaces tamen sunt et ad malitiam astuti, magi, impostores, temerarii, contemnentes pericula propter Martem. Ac Numidae, Carthago, Aphrica, magis familiares sunt Cancro et Lunae; ideo consuetudo vitae eorum magis civilis est et officiosa in communicatione et negociationibus et degunt in magna rerum adfluentia. Metagonitae, Mauritani, Getuli, referunt naturam Scorpii et Martis; ideo magis foedi sunt et carnivori, contemnentes periculorum et vitae et domesticis bellis se mutuo perdentes. Phyzania, Nasamonitae et Garamantes, ad Pisces et Iovem pertinent: ideo sunt liberi, simplices ingeniis, amantes laborum, placidi mundiciei et