PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 97

Facsimile

um et ex stellis, quae in ipso defectu causae sunt eventuum. Omnia minora fiunt cum eclipsis Solis vespertina est et cum Lunae defectus matutini sunt; in oppositione autem demunt dimidium, matutini autem Solis defectus et vespertini Lunae augent mala.

⟨II.8⟩ Quales futuri sint eventus boni aut mali

In quarto capite propositum fuit quales modi sint eventuum, utrum boni an vero mali, et quales in utraque specie futuri sint. Hoc sumitur a natura stellarum dominantium, quae sunt in praecipuis locis, et earum commixtione inter sese et cum iis locis, in quibus esse conspiciuntur. Nam Sol et Luna gubernatores sunt aliarum stellarum et praecipuae causae eventuum, et regunt stellarum dominia et dominantium vires aut confirmant aut languefaciunt. Consideratio vero stellarum, quae