PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 60

Facsimile

tii, scilicet Saturni et Mercurii, ultimus postremi trianguli, scilicet Martis. In secundo triangulo, qui est Tauri, Virginis et Capricorni, ubi similiter iuxta signorum ordinem proceditur, primus finis est Veneris, secundus et tertius Saturni et Mercurii, quartus Martis, quintus Saturni, ad hunc modum fere in reliquis duobus triangulis ordo conspicitur. Ubi autem eiusdem trigoni duo sunt dominatores, Saturnus et Mercurius, interdiu Saturnus principatum ordinis tenebit, noctu vero Mercurius, nec numerus graduum in finibus intricatus erit. Habeat enim subinde posterior planeta minus uno gradu in finibus quam prior, cum igitur primus habeat octo gradus, in secundo erunt septem, in tertio sex, in quarto quinque, in ultimo quatuor, hi numeri collecti erunt gradus triginta cuiuslibet signi. Ex hac distributione colliguntur Saturno gradus diurni octo et septuaginta, nocturni sex et sexaginta, Iovi duo et septuagin