vehitur. Unam tamen constituemus viam, qua sive ortum tenuerit locus praecedens sive occasum sive coeli medium sive alium quemcumque his cardinibus interiectum, numerus temporum aequinoctialis, qui praecedentem locum ad sequentem deducat, proportione confici possit. Assumpta enim zodiaci parte, quae in medio coeli est, locoque praecedente et sequente, primum considerabimus, quot horis inaequalibus absit a meridiano locus praecedens, has colligemus si partium quae loco praecedenti et medio coeli supra vel infra terram intercedunt, ascensiones rectas eruemus et has distribuemus in tempora aequinoctialis, quae unam horam inaequalem metiuntur, et constituunt diurnam, si supra terram fuerit locus praecedens, nocturnam, si infra horaria tempora ex arcu loci praecedentis cognoscemus. Deinde quoniam signiferi arcus, qui iisdem inaequalibus horis distant a meridiano, sub uno eodemque continentur praedictorum circulorum, scrutari oportet quot requi