PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 55

Facsimile

trarium locum teneat, Aries autem ipsius deiectio est. Nam ubi calor intenditur, ibi remitti frigus necesse est et rursus ubi calor diminuitur, frigus crescit. Cum autem Luna post coniunctionem Solis in altitudine, videlicet in Ariete, primum deinde appareat et quasi extollatur in Tauro trianguli sui principe, Taurus, altitudo eius perhibetur, eidem oppositum signum, Scorpius, deiectio. Iupiter autem, cum maxime cieat ventos aquilonares et foecundos et in Cancro ad boream proxime accedat et vim suam ibi exerceat, Cancer eius altitudo est et Capicornus deiectio.

Econtra Mars natura aestuosus et magis in Capricorno, qui etiam eo est aestuosior quia magis australis est, ideo opposita Iovi altitudo in Capricorno ei constituta est, deiectio vero Cancer.

Venus autem natura humectans et magis in Piscibus unde humiditas vernalis augetur et ubi Venus maiorem vim exercet, altitudinem habet in Piscibus, deiectionem vero in Virgine.