reliquis duobus quadrantibus foeminei sunt tanquam occidentales.
⟨I.6⟩ De diurnis et nocturnis
Similiter et cum temporum duo sint discrimina praecipua dies et nox, dies magis ad masculam naturam congruit, quia maior interdiu calor est et naturae ad agendum acriores sunt, nox vero ad foemineam, propter humiditatem et quietis appetitionem, tradunt igitur nocturnas stellas esse Lunam et Venerem, diurnas vero Solem et Iovem, participem vero utriusque conditionis Mercurium, cum est Eous diurnum, cum vero vespertinus est nocturnum. Utrique vero conditioni attribuerunt maleficorum alterum, secuti non similitudinem qualitatis, sed diversitatem. Nam cum stellis bonae constitutionis adiunguntur similes, bonitatem earum augent, sed exitialibus admixtae dissimiles cohercent malitiae vehementiam. Ideo Saturnum, qui frigidus est, adiunxerunt calori diurno et