PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 145

Facsimile

Sin autem non efficiet hic positus triangulum duorum aequalium laterum, sed succedent luminibus radii maleficorum, et duo fuerint laedantque vel alterum lumem vel ambo vel succedendo vel in oppositione vel per vices, altera malefica, alterum lumen, vel altera sit opposita, altera vero succedens, deerit nutricatio, quia multitudo detrimentorum impedit utilitatem, quae erat ex distantia succedentis ad durationem vitae. Maxime vero Mars laedit Solem succedens, Lunam vero Saturnus, econtra vero in oppositione aut cum superiore loco ponuntur maleficae, Solem maxime laedit Saturnus, Lunam vero Mars, maxime si occupent loca luminum aut dominatoris horoscopi. Si autem duae fuerint oppositiones, ita ut in cardinibus sint lumina et maleficae efficiant trigonum duorum aequalium laterum, nascuntur vel mortua vel semiviva. Cum autem lumina discedunt ab aliqua coniunctione beneficarum, aut alioqui eas feliciter adspiciuint, et radios spargut in praecedentia loca, vivet