dubitare et dicere quomodo seligam ista singularia? Respondet ad hoc declinando Ptolemaeus, et dicit quod oportet in unaquaque genitura seligere quendam locum in coelo pro vita, pro divitiis, pro honoribus, et ad illa loca comparare totum reliquum coelum, et iuxta illam comparationem iudicare. Exemplum, in secunda genitura Sol significat vitam, ideo vigesimaquarta pars Aquarii, in qua est Sol, erit comparanda toti coelo et quia Mars ibi respicit de quadrato, et Saturnus ibi habet domum et trigonum, ideo significat debilem vitam, et quia distat solum tribus partibus a Martis quadrato, significat quod iuxta tertium annum nativitatis habuit aliquam laesionem vel morbum et nisi esset quod Iuppiter est dominus finis, non potuisset vivere usque nunc. Et similiter comparatur Mercurio domino secundi trigono, et Lunae, quia praecessit oppositio in vigesimaprima parte Leonis, et tunc Luna erat cum corde Leonis, et Sol erat supra terram tempore oppositionis. Et ita considerabo trigesimam partem Sagittarii pro divitiis, comparando ei totum coelum.
Textus V
Primum vero dicemus de iis quae solent in genere considerari in partus exordio, sicut ordo consequutioque monet, a quo exordia omnia, quae natura colligi possunt, accipere licet. Nonnihil tamen conducentibus si quis curiosior esse velit ad sola illa, quae circa concretionem peculiariter et ipsum status momentum occurrunt eadem considerandi ratione acceptis conditionibus.
〈Commentarius〉
Proponit ordinem dicendorum, initium sumens ab iis, quae sunt circa partum, ut parentibus, fratribus, sexu, geminis, monstris, his qui non aluntur, et certo ascendente, id est, quid vere ascendat et hoc est, primum in consideratione. Omnia vero considerata circa partum sunt septem, ut clarum est, et nos addemus octavum necessarium, sine quo nihil potest sciri, et ponemus illud in digressione sequentis commenti. Et quia Ptolemaeus proposuerat duo principia, scilicet genituram et nativitatem, et praeposuit principium nativitatis nobilitate et consideratione, merito quis posset dubitare et dicere, cum sint duo principia, licet genitura non sit tanti momenti, quare non tractavit etiam de illa. Respondet ergo Ptolemaeus, quod si quis curiosior esse velit, poterit considerare etiam momentum geniturae eisdem rationibus, quibus et traduntur regulae nativitatis.
〈III.2〉 Caput II
Textus VI: De parte horoscopi
Quandoquidem saepenumero etiam id quod primum ac praecipuum est momentum, videlicet horae natalitiae in dubium vocatur, cum sola fere astrolaborum horoscopiorum inspectio prudenter observantibus partus momentum prodat, reliqua vero quibus plurimi utuntur horologia, non raro a vero aberrare possent, solaria quidem ob situum ac gnomonum accidentem perversionem, aquatica vero tum ob laticum naturam diversis de causis, tum fortuita cohibitione et inaequalitate facile a