PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 365

Facsimile

Ptolemaeum. Ex quo patet quod si arcus diurnus, seu tempus diurnum alicuius puncti est prolixum, quod signa, quae succedunt illi puncto tarde ascendunt, et reliqua quae antecedunt illum punctum iuxta ordinem signorum celeriter ascendunt. Quod si tempus diurnum fuerit breve, erit contrario modo. Similiter si nocturnum fuerit breve, erit sicut de diurno longo et si nocturnum fuerit longum, erit sicut de diurno brevi.

Igitur cum haec sit radix totius artis atque in ea sub obscure locutus sit Ptolemaeus conandum est eruere illius veram opinionem, quam ut venemur quatuor supponere oportet, primum quod velit directiones fieri, per semicirculos positionis, a Monteregio dictos, qui per communem interiectionem horizontis et meridiani ducuntur, hoc igitur expresse dicit. Secundum est quod distantiam loci a meridiano vocat, arcum aequinoctii interiacentem meridianum regionis, et meridianum ductum per punctum eclyptice et hoc etiam fatetur, et explicat Regiomontanus. Tertium est quod praesupponit posito initio Arietis in ascendente vel occidente, quod ipsum semper distet sex horis a meridiano, quia anguli tantum inter se distant. Quod si exemplum fuisset de alio puncto significatoris, quam initio Arietis et Librae, ubi eclyptica tangit aequinoctialem, nulla nobis relicta fuisset difficultas, sed qui exempla sunt de hoc puncto laboramus, ut possit quadrupliciter hora temporalis distantiae intelligi ascensio recta, et maxime, quia tantum tempus correspondet motui per punctum medii coeli, velut idem dicit, descendit in arcus ab initio Arietis, ad decimam octavam Tauri, ad unguem in tribus horis. Sed sic intelligendo non descendet occasum usque in sex horis quodlibet punctum, sed gratia exempli, initium Tauri in horis 6. minutis 46. ideo modus ille non congruit, et ut breviter dicam modus Ptolemaei convenit, cum circulis positionis et etiam satisfacit parti horariae sumendae, et distantiae a coeli medio, et est unus ac simplicissimus, nec est ut sumas horaria tempora ascendentis, nam in quarto exemplo posita parte 18. Tauri in coeli medio ascenderet sub altitudine poli, partes 31. Aegypti, scilicet pars 22. Leonis cuius horaria tempora ibidem sunt, partes 16. minuta 15. igitur 45. partis distantiae rectae non perficerent tres horas temporales, sicut dicit in littera.

Par. 83. min. 7.
Dimid. Par. 41. min. 33.
Quar. Par. 10. min. 23.
Oct. part. 1. min. 18.
Non. Par. 0. min. 9.
Par. 53. min. 23.
Dim Hor. 3. min. 0.
Quar. Hor. 0. min. 45.
Oct. Hor. 0. min. 5. sec. 37.
Non. Hor. 0. min. 0. sec. 37.
Hor. 3. min. 51.

Propterea dico quod modus unus est, et simplex quem ostendam infra in tabula, accipe arcum semidiurnum praecursoris seu significatoris, et differentiam rectam eiusdem a coeli medio, et quota pars erit differentia illa arcus semidiurni tota pars erit distantia praecursoris a coeli medio sex horarum, et eam detrahe a sex horis, si praecursor fuerit inter horoscopum, et coeli medium, aut adde sex horis, si praecursor fuerit inter coeli medium et occasum, et quod fiet, erit distantia ab ascendente pro addenda portione, aut detrahenda annorum. Velut volo scire quantum Luna distet horis temporalibus ab ascendente, et a coeli medio in octava genesi arcus diurnus 12. partis Piscium est, partes166. minuta 14. igitur semidiurnus est, partes 83. minuta 7. Distantia recta Lunae a coeli medio est, partes 53. minuta 23. Capio dimidium et est partes 41. minuta 33. relinquuntur, partes 11. minuta 50. Capio quartam partem partes 41. minuta 33. et sunt partes 10. minuta 23. supersunt igitur pars 1. minuta 27. Capio rursus octavam partem, partes 10. minuta 23. quae est pars 1. minuta 18. et adhuc supersunt minuta 9. quae sunt ferme nona pars, pars 1. minuta 18. iunctae hae omnes partes consiciunt, partes 53. minuta 23. distantiae rectae Lunae a coeli medio. Sumo ergo dimidium sex horarum et sunt horae tres, harum sumo quartam partem et sunt minuta 45. Horum sumo octavam partem, quae est horum 37. Horum demum sumo nonam partem,