in orientalem finitorem fertur. Quando vero in meridie repertus fuerit, rectae sphaerae ascensiones, quantis unaquaeque sectio meridianum perambulat. Cum autem in occidentali finitore versatur, quantis singulae intercapedinis partes occidunt, hoc est quantis oppositae illis oriuntur. Cum autem praecendens locus in his tribus limitibus non reperitur, sed medio inter hos intervallo, non amplius dictarum ascensionum aut descensionum aut coeli culminationum tempora sequentia loca ad easdem cum praecedentibus sedes perferunt, sed diversa. Similis sane et idem locus est qui similem eisdemque in partibus situm habet et ad finitorem et ad meridianum; illud vero proxime accidit eis quae sub eodem semicirculo sunt ex eorum genere qui describuntur per sectiones finitoris et meridiani, quorum singuli iuxta eandem positionem horam proxime aequalem efficiunt. Cumque circunducitur circa dictas sectiones, in eundem quidem situm incidit cum finitore et meridiano, transitus vero signiferi tempora inaequalia utrobique efficit, eodem modo etiam iuxta aliarum distantiarum situs per inaequalia illis tempora transitiones conficit.
〈Commentarius〉
In dirigendo apheta, potest esse vel in ipso horoscopo ad unguem, vel in ipso coeli medio ad unguem, vel in ipso gradu occidentis, vel in loco intermedio, inter duos ex his angulis, utpote vel inter occidentem et medium coeli, vel inter coeli medium et horoscopum, vel inter horoscopum et imum coeli, ubilibet sit inter duos angulos duobus modis id contingere potest, vel quod anaereta sit inter duos eosdem angulos, velut in prima genitura posita Venere apheta, locus anaeretae est corpus Mercurii, et ambo planetae Plantae B sunt inter horoscopum et imum coeli, vel anaereta est ultra angulum, velut in tertia figura si Luna esset apheta, tunc anaereta esset corpus Saturni, et Luna esset inter occidens et medium coeli, et Saturnus inter medium coeli et ascendens. In omnibus igitur his est unus modus dirigendi et est ut fiat circuli positionis transeuntem per locum aphetae, deducendo anaeretam usque ad illum, et numerando partes aequinoctialis, quae in ista deductione transiverunt circulum ipsum positionis, et numero illi adde septuagesimamsecundam partem semper, cuius non meminit Ptolemaeus, cum eam superius in primo libro nobis insinuaverit. Numerus igitur collectus graduum erit numerus annorum vitae, et pro minutis, quae erunt ultra gradus dabis sex dies, et duas horas pro quolibet minuto. Quando igitur apheta fuerit in circulo positionis horoscopi, tunc erit in horizonte in parte orientali et fiet directio per gradus ascensionis tuae regionis. Si vero apheta fuerit in medio coeli, erit circulus positionis circulus meridiei, et fiet directio per ascensiones rectas. Si vero apheta fuerit in occidente erit circulus positionis finitor in parte occidentis, fietque directio per ascensiones obliquas illius regionis, quae sunt eaedem ad unguem cum ascensionibus obliquis puncti oppositi. Si vero apheta fuerit inter istos locos, seu angulos faciemus directiones per semicirculum positionis transeuntem per locum aphetae. Et si semicirculus positionis fuerit orientalis, faciemus per ascensiones ipsius circuli, si occidentalis, per descensiones, quae sunt eaedem ascensionibus puncti oppositi. Sed hic mentem apponere decet, quia si anaereta fuerit inter eosdem angulos, inter quos est apheta, ut in nativitate primogeniti mei, quando Satunus et Mars deducuntur ad Lunam, tunc