PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 125

Facsimile

maximarum rerum et quae pluribus etiam sapientissimis viris difficultatem pepererunt notitiam tradidit, humanas leges atque divinas cum naturalibus rationibus eventibusque ipsis, tum astronomicis iudiciis concordans. Itaque, inquit, quaedam sunt influxus generales qui toti unigenti pertinent, velut pestis, inundatio, annonae penuria, aestus ingens, atque haec cum a vehementissimis et primis causis fiant evadere non licet. Sunt enim a potestate et vi quae comparem non habet in his inferioribus resistentiam. Unde manifestum est, quare in sacra scriptura scriptum sit, cor regis in manu Dei est, quocunque voluerit vertet illud. Sit enim, gratia exempli, ut Deus velit affligere bello aliquo ingenti et clade Germanos, cor Caesaris et regis Gallorum coeli medio et magnarum coniunctionum ac generalium congressuum seu constellationum. (Ita enim clarius hoc nomine res ipsa explicatur) disponet ut pacem nolint inter se. Atque ita regum corda cum ad eorum voluntatem pertineat regiones bene vel male tractare, regionum autem accidentia generalibus subiiciantur congressibus syderum, necesse est ut etiam corda Principum a generalibus coeli constellationibus gubernentur. At cor humanum tantae violentiae resistere non potest. Patet igitur cur corda principum et mentes magis necessitati syderum et divinae voluntati subiacent, privatorum autem sint magis libera. Haec autem necessitas cordis principis quae annexa est divinae voluntati, est necessitas effectus et non peccati. Quamobrem non tollitur libertas arbitrii et ob id nihil absurdum contingit etiam apud illos, qui omnino liberam voluntatem nostram esse affirmant. Ex hoc quoque clarum est cur in superioribus verbis Ptolemaeus dixerit hanc scientiam divina docere cognoscere, hoc enim divinum est prorsus, quod nuper diximus, scilicet quod quaedam eveniunt fatali necessitate, quaedam vero ita ut declinari possint, veluti si quis sit in mari cum tempestate, quamvis periculum praevideat non tamen evadere poterit at vero in flumine natandi peritus, aut periculi gnarus servabitur, alius vero minime. Similiter et illud divinum est quod, omnino est necessarium, quodque evitari non potest a divina mente profectum. Est etiam aliud argumentum generalium horum decretorum praeter id quod sumitur a pestilentiis et inundationibus, et bellis, et sterilitate, et terrae motibus, quae quidem nisi in hos generales influxus referri possunt, et hoc quidem Velleius Paterculus egregius rerum Romanarum scriptor in primo volumine historiae Romanae descripsit his verbis: ‘Quis enim abunde mirari potest, quod eminentissima cuiusque professionis ingenia, in eandem formam, et in idem arctati temporis congruens spatium, et quemadmodum clausa capsa alioque septo diversi generis animalia, nihilominus separata ab alienis in unum quoque corpus congregantur, ita cuiusque clari operis capacia ingenia, in similitudinem et temporum et profectuum semetipsa ab aliis separaverunt. Una neque multorum annorum spatio divisa aetas, per divini spiritus viros, Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, illustravit tragoedias, una priscam illam et veterem, sub Crarino, Aristophane et Eupolide, Comoediam ac novam comicam Menandrus, aequalesque eius aetatis magis, quam operis Philemon ac Diphilus, et invenere intra paucissimos annos, neque imitanda reliquere. Philosophorum quoque ingenia socratico ore defluentia, omnium quos paulo ante enumeravimus, quanto post Platonis Aristotelisque mortem floruere spatio? Quid ante Isocratem? quid post eius auditores eorumque discipulos clarum in oratoribus fuit. Adeo quidem arctatum angustiis temporum, ut nemo memoria dignus alter ab altero videri quiverit neque hoc in Graecis, quam in Romanis evenit magis, nam nisi aspera ac rudia repetas, et inventi laudanda nomine, in Accio circaque eum Romana Tragoedia est. Dulcesque Latini leporis facetia per Caecilium, Terentiumque, et Afranium sub pari aetate nituerunt. Historicos, ut et Livium quoque priorum aetati astruas, praeter Catonem et quosdam veteres