PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 363

Facsimile

secundum ascensiones aphetae, ab occidente autem usque ad medium coeli iuxta descensiones aphetae, quae sunt aequales ascensionibus arcus oppositi. Secunda vero directio est propria significatori constituto inter decimam et septimam. Et hoc fit contra successionem signorum, quia apheta ducitur ad anaeretam secundum ascensiones ipsius anaeretae. Exemplum in figura primogeniti nostra Luna apheta deducitur, ad occidens per descensiones ipsius occidentis et ideo in primo quadriennio fuit in periculo mortis et relictus, quasi mortuus.

Textus XXXIIII

His ita constitutis interemptoriae sunt partes secundum eam, quae versus praecedentia signa fit, moderationem occidentalis finitoris sola eo quod dominum vitae labefactet.

〈Commentarius〉

Docet in conversa directione esse tantum unum anaeretam, id est, occidentalis angulum. Et hoc est, proprium illi secundum nam primum fuit, ut apheta dirigeretur ad anaeretam, per descensiones anaeretae, id est, occidentis non igitur Saturnus aut Mars, vel alia stella ante aphetam posita occidere potest. Nunc subiicit tertium proprium quod est.

Textus XXXV

Syderum vero occursantium aut testificantium partes adimunt vel adiiciunt annos, iis qui a vitae moderatore colligebantur usque ad occasum illius et non interimunt quod non in locum apheticum hae impingant sed contra. Ac adiiciunt sane benefici, malefici adimunt. Mercurius uti solet eorum se attemperat moribus cum quibus corpore vel radiis committitur.

〈Commentarius〉

Sydera igitur aut radii interpositi inter locum apheticum, et occidentem non occidunt, quia dicit talia non impingunt in locum apheticum, id est, non moventur versus locum apheticum, sed potius apheta ad anaeretam. Ex quo patet illud, quod alias dixi in ephemeridum supplemento, scilicet quod in directione directa anaereta deducitur ad apheticum locum, non autem apheta ad anaeretam. Qui locus est, ut dixi in aphete in nono orbe fixus. Anaeretae autem mobilis ascendensque ad apheticum locum secundum signorum successionem. Veluti in tertia genitura ascendens est locus apheticus, septima Aquarii est levis anaereta, septima Piscium est anaereta potens, dicemus non quod ascendens perveniat ad septimam partem Aquarii in annis 40. vel ad septimam Piscium in annis 57. sed quod septima Aquarii, et septima Piscium in dictis temporibus perveniat ad ascendens. Dicit ergo Ptolemaeus quod radii vel planetae, qui sunt ante aphetam in occidente non occidunt, sed si fuerint benefici, addunt annos, menses et dies, retardando descensum aphetae ad gradum occidentis. Et si fuerint malefici detrahunt annos, menses et dies, accelerando descensum aphetae ad gradum occidentis. Quantum autem addant, vel minuant, declarat in sequenti textu dicens.

Textus XXXVI

Numerus autem temporis adiecti ablative colligitur ex partium uniuscuiusque situ. Quod enim fuerint horaria tempora uniuscuiusque partis interdui diurna, nocturna noctu, tot significantur anni. Qui sane numerus cum in ortu fuerit, integer servandus est, et secundum discessus ab ortu proportionem attenuandus, donec ad occasum in nihilum abeat.

〈Commentarius〉