PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 162

Facsimile

Textus XXXVIII

Sed cum signiferi nullum sit initium ex ipsius quidem ut circuli natura, praetulere tamen aliis, principiumque fecerunt Arietis locum tribuentes ut in animante primas humido quo ver excellit atque ordine reliqua tempora adnumerantes, omnia enim animalia prima in aetate humido abundant, et mollia teneraque sunt, sicut illa tempestas sentitur. Proxima vero aetas ut aestas fervet; tertia tanquam deflorescens et proprior interitui arida est autumnoque assimilis; ultima, in qua animantis est corruptio, ita ut hyems prorsus est frigida.

〈Commentarius〉

Octo comparasse iuxta coniugationes primarum qualitatum quatuor modis, primum Solem per quatuor anni tempora, secundo Lunam, tertio superiores, quarto inerrantes, sed obscure tamen, quinto horas diei, sexto aetates, septimo ventos, octavo angulos atque cum his regiones, iam dictum est. Cum igitur in circulo zodiaci non liceret invenire principium quatenus circulus est, initium statuerunt a sectione aequinoctii, et ideo initium veris fuit ab initio Arietis. Tunc vero existimabatur octavi orbis initium facere veris, quia Ptolemaei tempore Aries octavi orbis prima sui parte tangebat aequinoctii circulum ferme, intelligendum tamen de signis noni orbis, seu octavi imaginariis, et sunt triginta gradus primi, qui sunt a sectione eclypticae et aequinoctii versus tropicum Cancri, vel loco eclypticae dicas zodiaci. Gradus autem dixi sequutus Arabes, melius est Latine dicere partes. Dicit igitur quod prima aetas quae est a nativitate usque ad vigesimum primum annum ubi finitur incrementum, est humida longe magis quam calida, et assimilatur veri, et vocatus aetas incrementi. Secunda, quae assimilatur aestati, est calidior quam sicca, et incipit a vigesimo primo anno, et extenditur usque ad trigesimum quintum annum, in robustis usque ad quadragesimum, et vocatur iuventutis. Tertia, quae assimilatur autumno, incipit a trigesimo quinto et terminatur ad quinquagesimum annum in robustis autem, incipit a quadragesimo et terminatur ad sexagesimum. Quarta et ultima, quae assimilatur hyemi, quae est frigidior quam humida, sicut praecedens est siccior quam frigida, incipit in omnibus inter quinquagesimum et sexagesimum annum, et terminatur usque ad finem vitae. Prima igitur aetas est incrementi, secunda roboris, tertia sapientae, quarta debilitatis, sicut et inter tempora anni. Primum est voluptatis, scilicet ver; secundum generationis et profectionis, scilicet aestas; tertium collectionis, autumnus; quartum debilitatis. Prima igitur sectio vernalis erit, calida, humida puerilis, et sanguinea, et continet Arietem, Taurum, et Geminos. Secunda calida et sicca aestiva iuvenilis, et continet Cancrum, Leonem, et Virginem. Tertia est frigida et sicca, melancholica decrescens, et continet Libram, Scorpionem, et Sagittarium. Quarta et ultima, est frigida humida hyemalis senilis, et continet Capricornum, Aquarium, et Piscem. Harum media maxime sunt talia, ut Taurus temperatissimus, seu calidissimus et humidissimus secundum substantiam et multitudinem, Leo calidissimus et siccissimus, Scorpio frigidissimus et siccissimus, sed ut dixi, siccior quam frigidus Aquarius frigidissimus et humidissimus. Initia quoque seu prima signa cuiuslibet quartae partis zodiaci excessum habent maximum unius qualitatis supra reliquam, utpote Aries est longe humidior quam calidus, Cancer longe calidior, quam siccus, Libra longe siccior quam frigida, Capricornus longe frigidior quam humidus. Ultima vero signa minimum habent excessum unius qualitatis supera-