partes dividere. Signa ergo trigona primum cum sint quatuor ordinibus distincta maxime conveniunt divisioni habitabilis terrae per circulos magnos in quatuor partes. Secundo conveniunt ratione similitudinis formae Aries enim Leo et Sagittarius sunt agrestia et quasi faera quadrupeda Cancer, Scorpio et Pisces sunt quasi aquea, nam Scorpio licet non vivat in aquis, vivit tamen in locis humidis, et sunt omnia muta Gemini, Libra et Aquarius omnia sunt humana voce, moderata etiam moribus Taurus vero et Virgo, et Capricornus sunt mansueta et cicurata animalia, nisi quod Virgini tribuitur forma humana propter magnam potestatem quam in eo signo obtinet Mercurius. Conveniunt etiam ob trigonum radium ista signa familiaritate quadam naturae, adeo ut quidam existimaverint esse qualitatum similium, neque id absurdum est nec contra Ptolemaei opinionem. Non tamen ob id solum inter se conveniunt, sed sicut tres mercatores quorum unus sit Italus, alter Gallus, reliquus Hispanus qui societatem societatnm B inierunt, familiaritatem inter se habent et amicitiam et consensum, et eodem modo tractant negocium mercaturae et simili forma literarum, cum tamen sint diversorum morum et naturarum, ita contingit de trigonis quorum signa communi consensu susceperunt administrationem unius quartae partis terrae habitabilis. Et tum maxime quia concordant singula triangula in duobus dominis quibus parent et a quibus reguntur et gubernantur. Tertio, factum est istud quoniam quaedam regiones valde distantes magnam habent inter se similitudinem non solum morum, sed etiam quia simul eisdem infortuniis quandoque magis affliguntur, quam confines provinciae. Imo plerunque confinium provinciarum contingit ut una sit felix, et alia infelix, cum una aliam invadit, utpote cum Galli veniunt in Italiam bello eam devastantes. Non conveniebat igitur confines provincias ponere sub eodem signo propter hanc causam, neque succedentibus sibi invicem propter causam anterius dictam. Cumque invenirentur ut diximus regiones distantes magis similes inter se eventibus et moribus quam propinquae, veluti Britannia et Iudaea, ob id Britannia et Iudaea, quod sint pervicaces et truces atque seditiosi, Britanni Arieti tribuuntur, Iudaei vero quod impii insidiosi et audaces, similiter sub eodem signo sunt atque planeta. Sic utraque harum regionum saepius et obstinatius ut nulla alia a Romanis rebellavit ac saepius ad internitionem concisa. Et utraque similiter novos ritus legis et divini cultus sibi fabricavit, aliquando quidem in melius, persaepe in deterius. Quod vero haec divisio per trigonos aliis tribus quartis terrae conveniat satis dictum est. Sed in septentrionali inferiore sufficiet occidens pro oriente, et oriens pro occidente commutare. Qua ratione inventa commutato ordine domiciliorum fiet trigonus Solis et Iovis, primus Librae, Aquarii et Geminorum. Secundus Lunae et Veneris, Scorpii, Piscium et Cancri. Tertius Saturni et Mercurii, Sagittarii, Arietis et Leonis. Quartus Martis et Lunae, vel Martis et Veneris, Capricorni, Tauri et Virginis. Primo igitur dabitur pars quae est inter occidentem et antarcticum Marti et Iovi. Secundo, dabitur pars quae est inter aequinoctialem et orientem Saturno et Veneri. Tertio, quod est inter orientem et antarcticum, eiusque dominis Saturno et Iovi. Eadem ratione et quarto dabitur quod est inter aequinoctialem et occidentem Marti et Veneri. Eadem quoque ratio erit de finibus, nam fines finibus erunt contrarii ad unguem, dabimus enim fines Ptolemaei descriptos in tabula superius Librae, ipsi Arieti, et Scorpionis, ipsi Tauro, et Arietis ipsi Librae, et Tauri ipsi Scorpioni commutata ratione, servatis eisdem dominis atque numeris ad unguem. Inventa autem ratione quartae partis superioris terrae versus antarcticum quo ad triangulos et fines, habebis etiam inferiorem solum commutatis ut in nostra regione oriente in occidentem, et occidente in orientem, superioris partis cum inferiore.
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 226