PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 364

Facsimile

Ubi paulo, tempestivior esset tertia figura Luna fuisset apheta, quia fuisset in gradibus ante nonam, qui pro nona accipiuntur. Sit igitur ita ut Luna sit apheta, quandoquidem in exemplis non curamus de veritate, sed claritate dicendorum. Vides igitur quod radii intercidunt, inter Lunam et gradum occidentis, primum quidem trigoni Saturni, qui nihil addunt, neque minuunt, quia sunt radii amici maleficae, velut neque sextiles Martis, rursus neque radii Solis, Veneris aut Mercurii, quia omnes sunt naturae mediae, et etiam quia quantum adiment radii quadrati, tantum adiicient trigoni cum ambo cadant inter Lunam et occidentem. Envides iam octo radios, qui tamen nihil faciunt intercidere inter Lunam et gradum occidentis. Relinquuntur ergo soli radii sextiles Iovis qui addunt, quantum vero addant exemplo docendum est, nisi enim exemplo docuerimus in re difficilima nihil peragetur. Dicit igitur cape partem horariam loci Iovis nocturnam, non quia nativitas nocturna sit, sed quia planeta cuius sunt radii, id est, Iuppiter est sub terra, si autem esset supra terram, caperes partem horariam diurnam. Hanc igitur sic habebis in tabula quantitatis dierum, quae maxime necessaria est huic negotio, sub altitudine poli quadraginta octo graduum, invenies arcum semidiurnum tertiaedecimae partis geminorum, horarum septem, minutorum quadraginta novem, cuius residuum ad duodecim, est arcus seminocturnus, scilicet horarum quatuor, minutorum undecim, qui quaeritur, hanc multiplica per duo cum dimidio et est ac si reduceres horas in minuta multiplicando per 60. et dividendo per 24 productum ex sex horis, qui est numerus arcus semidiurni, vel seminocturni in quatuor numerum minutorum horae, in quibus unus gradus ascendit, et fiunt gradus 10. minuta 28. Et haec sunt horaria tempora. Vide igitur quantum Iuppiter distet a gradu occidentis et patet ex modo, qui inferius tradetur, quod distat ferme per horam. Multiplica igitur numerum horarum distantiae, id est, 1. in gradus 10. minuta 30. fiunt rursus gradus 10. minuta 30. divide per 12. semper 1. numerum horarum temporalium arcus nocturni si planeta, qui radios proiicit sit sub terra, vel diurni sit supra terram et exibunt minuta 53. unius gradus, quibus dando quinque minuta pro quolibet mense fient menses decem, dies decemocto addendi tempori directionis Lunae ad gradum occidentis.

Nota quod horaria tempora variantur trifariam, ratione puncti eclypticae, quia Virginis sunt, longiora Librae, media Scorpionis breviora. Secundus est ratione regionum, quia horae temporales initii Geminorum in nostra regione continent unam horam aequalem et quatuordecim minuta, Londini autem horam unam aequalem et 21. Minuta. Tertius modus est diurnae et nocturnae, quia hora temporalis initii Geminorum diurna continet, ut dixi horam unam, et quatuordecem minuta ex aequalibus, nocturna vero initii Geminorum solum continet minuta 46. horae aequalis, horaria igitur tempora vocantur numerus graduum aequinoctialis et minutorum, qui ascendunt in quacunque hora temporali. Arcus autem diurnus seu tempus diurnum alicuius puncti est, tempus in quo ascendit arcus contentus inter illum punctum, et oppositum secundum successionem signorum. Veluti arcus diurnus seu tempus diurnum initii Cancri est, tempus in quo ascendunt Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpio, Sagittarius. Nocturnum vero tempus seu nocturnus arcus dicitur, in quo ascendit arcus interceptus inter punctum oppositum et punctum illum. Velut arcus nocturnus quintaedecimae partis Cancri est, in quo ascendit arcus contentus inter quintamdecimam partem Cancri, secundum successionem signorum, id est, ultimi quindecim gradus Capricorni, totus Aquarius, Pisces, Aries, Taurus, Gemini, et primi quindecim gradus Cancri. Horum igitur arcuum duodecima pars est, idem quod tempora horaria illius ascendentis, quae tamen quocunque transgrediatur punctum illud, nomen retinent apud