PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 179

Facsimile

in tabella descripta vides. Nox enim atque dies, dum Sol est in talibus signis alter alteri sunt aequales. Veluti cum Sol est in vigesimasexta parte Cancri, tantus est dies atque nox, quantus est cum est in quinta parte Geminorum. Et similiter horae temporales sunt aequales in ambobus, propterea vis eorum signorum est quasi duorum eadem potestate praeditorum. Quod vero dixit, utraque ab eisdem partibus horizontis oriuntur et occidunt, id est, in eodem puncto horizontis secat eclyptica horizontem, seu ascendendo, seu descendendo quando oritur vigesimasexta pars Cancri, gratia exempli, et quinta Geminorum. Et similiter quando occidunt, occidunt in eodem puncto ad unguem ipsius horizontis. Igitur habent duplicem concordiam et ratione Solis et ratione horizontis, utraque tamen provenit quia sunt in eodem parallelo. Intelligit enim principaliter de partibus, et per consequens de signis, principalissime autem de punctis et generaliter puncta se intuentia sunt in eodem parallelo, et ideo feruntur cum quavis stella simul imperantia vero et obedientia aequales habent ascensiones.

Notanda est una pulchra regula circa imperantia et obedientia, et intuentia signa seu aequalis potentiae, quia habito uno semper habes aliud quod est oppositum signum et pars prioris. Velut secunda pars Arietis imperat 29. Piscium, igitur secunda Arietis intuetur 29. partem Virginis. Et ita Scorpio intuetur Aquarius, igitur Scorpio obedit Leo.

Notanda est etiam alia regula valde utilis, et est quod intuentia, et imperantia, cum obedientibus quanto sunt propiora tropicis, id est, initio Cancri aut Capricorni, eo sunt potentiora. Et virtus eorum extenditur ad plures gradus quia declinatio parum variatur, et ideo decima pars Cancri cum decima parte Geminorum ferme convenit, quia circuli paralleli aequinoctio non differunt, nisi 57. minutis. At per contrarium iuxta initium Arietis et Librae, nisi partes partibus respondeant parum possunt.

Notandum quod Ptolemaeus consideravit in his duobus capitibus et sequenti, quod homines quadrifariam possunt comparari aut enim unus naturaliter et sponte quasi alteri obedit, et talium geniturae sunt constitutae in imperantibus et obedientibus punctis, et si sint ad unguem erit obedientia perfectissima. Veluti qui habuerit significatorem in sexta parte et decimo minuto Tauri, exempli gratia, obediet ei perfecte ille qui habuerit significatorem in vigesima tertia parte et quinquagesimo minuto Aquarii, etiamsi iste esset rex, et prior esset servus illius dummodo ageret negocia illius, imo dico quod aget ubi sint eiusdem regionis et ad unguem ex minuto conveniant. Quod si convenerint ex gradu seu parte sola, obediet alter alteri si sint aequales aut qui debet obedire minoris conditionis dignitate opibus, sexu, vel aetate. Quod si convenientia fuerit solum ex signo, tunc solum obedient etiam quando, qui habet significatorem in obediente, fuerit servus, et qui in imperante fuerit dominus. Ex hoc manifestum est quod aliqui nascuntur quibus nulli libenter parent alii quibus nulli possunt imperare. Nam si aliquis in sua genitura nullos habeat significatores in imperantibus signis, nulli nisi coacti volent illi obedire. Quod si nullos habeat significatores aliquis in obedientibus signis, nemo poterit illi imperare nisi vi. Et hoc est quod dixit Aristoteles bene, quod quidam nascuntur natura, liberi, et quidam servi liberi nascuntur qui habent significatores in imperantibus, servi qui in obedientibus. Plerique autem sunt medii, aliis imperantes sponte, aliis obedientes, plerique enim habent partem significatorum in signis obedientibus, et partem in imperantibus, pauci habent omnes in uno genere. De his igitur tractavit abunde superius. Secunda comparatio est eorum qui se mutuo amant et bene conveniunt, et de his tractavit in praesenti capite et debet intelligi regula eodem modo et praecedens comparatio. Ex quo sequitur, quod quilibet habet aliquos cum qui-