Hieronymi Cardani Mediolanensis medici in Ptolemaei librorum De iudiciis astrorum commentaria, Prooemium
Semper mos ille viguit, ut qui imperitissimus esset, bonis omnibus artibus malediceret et ut quisque procaci esset lingua ita in bonos convitia effunderet assuetus inret rudes, pietatis specie, quasi vel Christianus vel vir bonus constet verbis non fide ac operibus contentionum semina spargere. Adeoque vitium hoc quorundam invaluit, veniam dent verbis qui syncerius de studio hoc sentiunt, eos enim non perstringo, ut relictis omnibus liberalibus disciplinis ad concertationes solum se transtulerint et typographorum quoque aliqua pars iam pro bonis authoribus et utilibus libris nugas et disputationes inanes imprimant. Quasi coeleste regnum non optime in fide facientibus sed subtilius novum aliquod aenigma proponentibus debeatur, quamobrem cum olim multi, gloriam ex maledicto quam eruditione comparare non poterant quaerentes sacrae huic disciplinae inter caeteras ut splendidissimae bellum intentassent novissime quidam procaciori lingua nescio an stultius, an imperitius impudentius an inconstantius adversus illam prophano eo ore quo tanta mentiuntur debachati sunt. Viri quidem ut uno verbo illos describam in re non bene perspecta imperitissimi indeque iudices iniquissimi in caeteris audacissimi et petulantissimi. Nec plus novis quam antiquis institutis aut amicis quam inimicis conformes aut fidi, horum quandoque puduit et piguit Erasmum Roterodamum, sed hos errores non secus ac robusta corpora malam victus rationem diutius non sine noxa ferum. Verum quanto serius haec punientur eo acerbius si quidem ut Valerius Maximus dicebat tarditatem supplicii Deus gravitate compensat. Itaque nisi hac una responsione omnem calumniam huius artis excindere me posse vidissem nihil respondendum duxissem. Quod his velut canibus ad vomitum reditus semper pateat, cum non minus eis sit otii quam mihi negotii, verum cum videam hanc calumniam etiam in posterum a me rescindi atque extirpari possse. Utile existimavi calumniatoribus his simul os impurum occludere et multorum mentes ab erroribus liberare ac etiam coelestem et divinam hanc artem clarius illustrare. Itaque quae ad ipsius irritam eversionem vanissime obiiciunt omnia tandem ad tria capita rediguntur, quorum primum est quod ars vera non sit. Secundum quod a religione damnata sit, tertium quod a civilibus legibus explodatur, constat enim hanc esse senten-